Caput 34
Caput 34
Versus 1
"Locutusque est Dominus," etc. ORIG., homil. 1 in Num. " Divinis numeris non omnes digni sunt, etc., usque ad tanquam de capite apostolorum procedebant."
"Locutus est ergo Dominus ad Moysen" in deserto Sina: illa scilicet quae superius breviter comprehendimus, ubi praecipitur numerari a viginti annis et supra omnis qui procedit in virtute Israel, etc. Si quis ergo procedit in virtute, ille numeratur: nec in qualicunque virtute vel Aegyptiorum, vel Assyriorum, vel Graecorum; sed in virtute Israel, quae a Deo per Scripturas docetur, et per fidem apostolicam et evangelicam traditur.
Versus 7
"Ad septentrionalem," etc. Dicunt Hebraei septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palaestinae, Phoenicis et Syriae (quae appellatur Coele) Ciliciaeque praetendit littoribus, et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicitur, pervenientes usque ad montem altissimum, autumant significari montem Armanum, vel Taurum, quod verius videtur.
Versus 9
"Ibuntque confinia," etc. A fine septentrionalis plagae, id est atrio Hena, tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebraei Aphamiam vocant, et de Aphamia descendunt in Reblatha, quae est Antiochia Syriae. Unde addit, "contra fontem," quem perspicuum est esse Danem, de quo Antiochia abundantissimis fruitur aquis.