Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 35

Caput 35

Versus 11

"Decernite quae urbes." AUG., quaest. 64 in Num. " Quid est quod ait, etc., usque ad si manifestum factum fuerit in judicio, quod nolens occiderit."

RAB. in Num. " Si forte pro conscientia peccatorum civitates terrae promissionis, etc., usque ad quia Sichem ab alienigenis comparata est centum agnis."

Versus 16

"Reus," id est aeternae morti obnoxius; unde, "Si quis scandalizaverit unum ex pusillis istis qui in me credunt," etc.. Et alibi: "Omnis qui oderit fratrem suum, homicida est, nec habet vitam aeternam" Hic secundum Exodum ab altari jubetur avelli, quia indignus sacramentis Dominicis a participatione sacri altaris removetur, nec revocatur ad veniam nisi per condignam poenitentiam.

Versus 28

"Postquam autem ille obierit." GREG., homil. 6 in Ezech. "Post mortem summi pontificis, homicida jubetur reverti in terram suam, quia humanum genus peccando sibi mortem intulit post mortem veri sacerdotis, id est Christi, absolutionem reatus accepit."

Versus 26

"Ne polluatis terram habitationis vestrae." Polluit terram habitationis suae qui cruenta et nefaria facit opera, proximos scandalizando et spiritualiter interficiendo. Et nisi per confessionem peccatorum et condignam poenitentiam desideria carnis occidantur, terra corporis illius nullo modo mundabitur, nec Creator omnium in ejus anima habitabit, ubi squalorem sordidae conversationis dominari videbit.

PrevBack to TopNext