On this page
Caput 4
Caput 4
Versus 2
Versus 5
Versus 7
"Panes semper. Et panes qui semper super eam erunt." AUG., quaest. 7 in Num. "Non utique iidem semper, sed similes eorum, quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. Ideo dixit, qui semper super eam erunt, id est, quia semper panes, non quia illi semper."
Versus 11
"Nec non et altare." Alia littera: "et super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino." Posset ista locutio videri, quam velut absurdam et non integram Latini interpretes transferre voluerunt, id est super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, tanquam debuerit dici, et altare aureum adoperient vestimento hyacinthino: non adoperient vestimentum hyacinthinum. Hoc videtur significare quod ipsum vestimentum hyacinthinum aliunde adoperiretur. Sed mihi videtur non tam genus locutionis esse, quam subobscurus sensus; hoc enim intelligi potest: super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, ut ipsum vestimentum hyacinthinum alia re operiendum praeceperit, quod vestimentum jam super altare esset, ac si breviter utrumque complecteretur, ut vestimento hyacinthino altare operiendum, et vestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. Subjunxit denique unde operiri vellet vestimentum hyacinthinum, cum adjecit: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino.
Versus 23
"A triginta." Tricenarius, qui denario ter multiplicato componitur, integritatem fidei et perfectionem operis significat, sine quibus nemo accedere debet ad divina ministeria. Joseph tricenarius Aegypti suscepit gubernacula, et David regnum, quod septuagenarius, id est, perpetua quiete dignus complevit. Et Ezechiel prophetiae dona promeruit. Et quia per fidem adversa debent longanimiter ferri, et praemia sublimiter sperari arcae vel templi altitudo, et tabernaculi longitudo triginta cubitis mensurantur.