Caput 5
Caput 5
Versus 2
"Omnem leprosum." Leprosi sunt haeretici variis errorum maculis polluti, non habentes uniformem colorem doctrinae vel fidei: nec abscondunt imperitiam, sed ostendunt. Nulla vero falsa doctrina est quae non aliqua vera aliquando admisceat. Vera ergo falsis permista in aliqua disputatione vel narratione cujuslibet, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem.
Versus 6
"Vir sive mulier." RAB. in Num. "Hoc capitulo admonemur, ut si quid per negligentiam delinquimus, per confessionem et poenitentiam diluamus et damnum restituamus. Si autem proximo damnum intulimus, coram illo poeniteamus, et damnum restituamus. Si vero non superest, confitendo, poenitendo et eleemosynas largiendo, Domino satisfaciamus."
Versus 9
Versus 23
"Scribetque sacerdos in libello," etc. Quia scilicet poena peccatorum in Scriptura sancta explanatur. Quicunque autem eam pie et fideliter hauserit, supplicia peccatorum, quae in ea narrantur, pertimescens et abstinens a peccatis, fiet ei aqua amarissima in salutem. Qui autem contempserit, inflato ventre, computrescet femur ejus, et erit in maledictionem et in exemplum, quia justo Dei judicio punietur, et erunt ei in opprobrium desideria sua et actus.