On this page
Caput 7
Caput 7
Versus 1
RAB. in Num., tom. II. "Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostrae redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: "Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam"."
Versus 3
"Sex plaustra." RAB. "Plaustra quae filii Israel Levitis ad subvectionem tabernaculi obtulerunt, temporalia solatia significant, quae devoti populi praedicatoribus compensant, ut sine cura et impedimento divino vacent obsequio. Ut et qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant: "Si enim seminant spiritualia, non est magnum si metunt temporalia"."
Plaustra recte fide et misericordiae affectu ornata ut Deo sint accepta, duodecim sunt boves: qui enim in obsequio sanctorum laborant sub jugo apostolicae doctrinae omnia honeste et ordinate faciunt. Vel boves, doctores accipimus, qui in agro Domini digne operantur. De quibus dicitur: "Non alligabis os bovis triturantis". Qui enim apostolicam normam vivendo et praedicando conservant dupli honore honorandi sunt.
Versus 10
Versus 13
"Acetabulum argenteum." Haec habent os angustum, et angustiam litterae legis, et obscuritatem prophetarum significant.
Varia vasa ad offerenda libamina facta, variae sunt distinctiones verbi pro varia capacitate auditorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes; aliter divites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi docendi sunt; aliter rudis populus Judaeorum sub umbra legis, aliter Christianus in veritate Evangelii legis mysteria explanata conspiciens, in virum perfectum nutriendus est.
Versus 19
Versus 20
Versus 21
"Bovem de armento," etc. ID. " Haec diversas personas, etc., usque ad nostram vitam semper in meliora reformare certaremus."
Bovem offert, qui utilem in Ecclesia Dei proximis laborem impendit; arietem, qui se et alios in via justitiae dirigit; agnum anniculum, qui simplex est et innocens. Haec omnia in holocaustum pro solius Dei amore et desiderio aeternae vitae. Hircum pro peccato offert, qui pro peccatis suis poenitere et orare non desistit. In sacrificium pacificorum offert duos boves, qui cum bonis operibus implet duo praecepta charitatis, Dei scilicet dilectionem, custodiendo mandata ejus; et proximi consulendo necessitatibus, in quibus tota lex pendet et prophetae. Offert autem arietes quinque hircos quinque, agnos anniculos quinque, quia quinque sensus corporis in via veritatis fortiter ducit, et a peccatis compescit, et simplicitatis exemplar proponit.
Versus 86
"Mortariola aurea duodecim." ID. "Quorum singula denos siclos habent, et simul omnia auri centum viginti siclos, corda electorum significant scientiam legis in omnibus servare secundum apostolicam doctrinam. Duodecies enim deni centum viginti faciunt, quo numero primitiva Ecclesia in Jerusalem Spiritum paracletum accipit. Unde subditur:"
Versus 87
Versus 88
Versus 89
"Cumque," etc. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. II. " Quid est quod Moyses, etc., usque ad et quomodo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa."
"De propitiatorio." Quia per gratiam divinae propitiationis post culpam praevaricationis aperuit nobis Deus viam veritatis.
"Inter duos cherubin." Quia per angelicam visionem, non in sua substantia apparuit Deus Moysi; unde: "Lex ordinata per angelos in manu mediatoris". Vel quia per utrumque Testamentum consona voce ad fidem veritatis nos erudit; vel, quia per Filium, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, locutus est Pater humano generi.