On this page
Caput 8
Caput 8
Versus 2
Versus 4
"Ex auro." Quia Christus specialiter immunis a peccato, et operibus justitiae praeclarus, et membra ejus innocentiam et justitiam, quantum valent imitantur, in futuro perficientur.
Versus 7
Versus 8
"Bovem." Mediatorem Dei et hominum: cujus immolatione peccata nostra deleta sunt. In utroque bove incarnatio ejus significatur. Una est enim passio Christi, sed duo nobis impetravit, expiationem scilicet a peccatis et sanctificationem, ut nos offerret Deo "Mortificatos, quidem carne, vivificatos autem spiritu." Unde Paulus: "Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu". Possunt autem per hos duos boves, quorum unus pro peccato, alter offertur in holocaustum, duae actionum species exprimi, quarum una quae male gessimus, per poenitentiae lamentum abluimus; altera bonorum operum et virtutum fructibus gratiam Dei et praemium beatitudinis promeremur.
Versus 19
"Ut serviant." Videant ministri Domini quam necessarium sit eis officii sui jura custodire; nec terrenis lucris vel voluptatibus inhiare, quibus proprium est tabernaculo deservire, et pro populo orare, ne sit in eo plaga disperdens: alioquin et se et populum in perditionem praecipitant, et dicitur eis: "Munus non suscipiam de manu vestra.".