On this page
Caput 3
Caput 3
Versus 1
Versus 3
"Nos enim," etc. Id est: Nos habemus circumcisionem: hoc voluit dicere Apostolus: Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat dicendo nos esse circumcisionem, id est justitiam, quam dicendo nos esse circumcisos, id est justos: sic tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus.
Versus 8
"Verumtamen existimo." Non solum propter Christum habendum ita arbitratus sum, sed etiamsi ipsum non possem assequi.
Versus 9
"Meam justitiam," etc. Si ex lege est justitia, quomodo tua? Nunquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit et imposuit. Deus te legi suae obtemperare praecepit. Sed et tua est, quia de lege praesumis tua voluntate te legem posse implere aestimans.
CHRYS. " Recte dixit: "Non habens meam justitiam,"etc., usque ad quae ex nostro studio profecta sunt."
Versus 10
"Ad cognoscendum." Subdit commendationem fidei, per multa quae facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte, qui hic creditur. Et habere resurrectionem, quae nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi Et in hac vita habere societatem in patiendo: nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur; et configurationem mortis, id est ut moriamur, sicut ipse, si opus est.
Versus 11
"Occurram." Deo tribuens quae mihi tribuit, per hoc venturus ad resurrectionem. Vel, occurram Christo in judicio quod sanctorum est tantum, veniens prius ad resurrectionem veram et gloriosam, quae non est inter mortuos, sed longe ex mortuis: quia licet omnes resurgant in die judicii, soli tamen justi gloriose immutabuntur, et occurrent Domino in aera deportati ab angelis. Impii vero manebunt in terra quousque percipiant terribilem sententiam judicis.
Versus 12
"Non quod jam acceperim." Hoc dicit de se, ne illi quos laudat, ut homines extollantur, sed laborem adderent, ut ipse facit qui tantus est.
"Sequor autem," etc. Non passibus corporis, sed mentis affectibus et vitae moribus, ut possim esse perfectus justitiae possessor: qui recto itinere de die in diem spirituali renovatione proficiens, jam perfectus sum ejusdem justitiae viator. Perfectus enim erat viator, sed nondum ipsius itineris perfectione perventor.
Versus 15
"Perfecti sumus." Sciendum quod justitia qua justus ex fide vivit vera justitia est, quae licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitae capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam, quam cepit aequalitas angelorum: quam qui nondum habebat, et propter illam quae jam inerat, perfectum, et propter istam quae adhuc deerat imperfectum se esse dicebat. At minor ista justitia facit meritum, major illa praemium. Ideo qui istam non sequitur, illam non assequitur.
"Et si quid aliter sapitis." Id est, si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, etiam hoc donum Dei esse sciatis, quia hoc revelabit vobis. Sed ne qua inde praesumptio oriretur, subdit: ad quod pervenimus ut idem sapiamus: hoc est non extra regulam disciplinae sapere, sed quod commune sit et modestum in veritate evangelica.
Versus 19
"Quorum deus venter est." Quasi in esca salus, ut deus sit venter, et gloriantur in pudendis circumcicis, quod est terrena sapere, et quidquid faciunt, pro ventre faciunt. Vel escas quae ventris sunt, faciunt deum: dum eas justificare homines dicunt, et gloria eorum in talibus est, unde confundi et erubescere possunt, dum per temporalia se justificari dicunt. Itaque gloria eorum temporalis perducet eos ad confusionem aeternam.