On this page
Caput 4
Caput 4
Versus 3
Versus 5
Versus 6
"Sed in omni oratione." Oratio et obsecratio, communiter pro se vel aliis, de quibuslibet, at petitio de rebus nominatim necessariis fit.
Versus 7
Versus 8
"De caetero, fratres," etc. Hactenus contra persecutores et contra pseudopraedicatores monuit. De caetero autem in conclusione, quae ad perfectionem sunt exponit.
Versus 10
"Gavisus," etc. Hic commemorat, quod sibi saepe necessaria miserant, unde alacritatem suam propensiorem factam ostendit quia in quo negligentes facti fuerant, adhibita solertia iterarunt, ut memores facti apostoli sui fructus emitterent in horreo coelesti condendos.
Versus 12
"Scio et humiliari." Qui penuria non frangitur, a gratiarum actione non retrahitur. Qui rerum temporalium desiderio non accenditur, scit humiliari, id est inopiam pati.
"Abundare." Qui acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vanae gloriae non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris, nec plus carni tribuit quam necessitas petit, scit satiari. Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate victus agit aliquid, unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire.
Versus 17
"Non quia quaero." Datum est res ipsa quae datur, ut munus, cibus, potus et hujusmodi. Fructus autem opera bona, et recta voluntas datoris. Unde Dominus in Evangelio non ait simpliciter: "Qui recipit justum vel prophetam," sed addidit: "in nomine justi vel prophetae." Suscipere enim prophetam vel justum, datum est. In nomine justi vel prophetae hoc facere, fructus est. Eliam pavisse leguntur corvus et vidua. Sed per corvum qui non nomine justi, dato pascebatur, per viduam, fructu, quia sciebat quod hominem Dei pasceret.