Psalmus 1
Psalmus 1
Versus 1
"Beatus vir qui non abiit, etc." AUG., Enarr. in Psal., tom. III. "Ordo, abiit Adam cum a Deo recessit; stetit, cum delectatus est peccato; sedit, cum in superbia confirmatus redire non potuit, nisi per istum liberatus, qui nil horum habuit. Abiit Adam cum persuasioni diaboli consensit; stetit, dum pomum comedit; sedit, dum se excusavit: "Mulier quam dedisti mihi me seduxit.". Ad similitudinem exsulantium, qui dum sunt in via facilius revocantur, dum jam stant difficilius: demum difficillime, dum ibi magistri et domini effecti sunt.Peccatur cogitatione, actu et verbis docendo."
Versus 2
AUG. "Non est laus perfecta fugere vituperanda, nisi sequantur laudanda. Quo ordine creverunt in primo, removentur a secundo."
"In lege." Ibid. "Qui est in lege secundum legem agit, qui sub lege secundum legem agitur: ille liber, iste servus."
Versus 3
"Et erit." Ibid. "Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitae, et folia, et obumbrans, "Beatus vir. Sed in lege. Et erit."Plena definitio beati viri. Haec omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt."
"Tanquam lignum." Ibid. "Secundum similitudinem ligni vitae quod est in paradiso, unde obediens homo comederet."
"Aquarum." AUG. "Aquae Spiritus sanctus, secundum illud: "Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae ,"et est contra aestus vitiorum."
Versus 5
"Ideo non resurgent." Quia projicit ventus, id est, ideo quia dati sunt in reprobum sensum: ideo non resurgunt prima resurrectione, ut se judicent in consilio, ut voluntates Dei suis praeferant. Vel in concilio, id est, in concordi multitudine justorum impii idololatrae, vel apostatae. Peccatores, falsi Christiani: vel ideo non resurgunt in futuro, ut judicent, vel ut judicati in concilio, id est, in collegio justorum quiescant.
"In judicio, etc." In judicio quatuor erunt ordines: alii judicabunt et non judicabuntur, ut perfectissimi; alii nec judicabunt, nec judicabuntur, ut damnati infideles; alii judicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni; alii judicabuntur et peribunt, ut fideles mali.