Text List

Prev

How to Cite

Next

Prothemata in Psalterium

PROTHEMATA IN PSALTERIUM.

AUG. "Liber iste intitulatur apud Hebraeos Liber hymnorum, hac ratione, quia hymnus est ubi habentur verba et laus cum cantico, quod in psalmis invenitur. Intitulatur etiam, secundum quosdam, liber Soliloquiorum: quod ideo videtur fieri, quia illud quod aliquis secum rimatur, et a nullo discit, nisi a veritate sibi interius praesidente, soliloquium dicitur, verbi gratia, quemadmodum beatus Augustinus secum de natura animae, et de natura Dei investigavit, eodem modo potest dici Propheta secum investigasse de incarnatione Filii Dei, et de reparatione humani generis. Rex David et propheta, cum prospere regnaret, volens cultum Dei magnificare, cum arcam a Philisthaeis redditam, longo tempore post incertis sedibus vagantem, tandem in Jerusalem reduceret, nudus cum cithara praecedebat: sed et quatuor millia virorum elegerat, qui, non solum voce, sed etiam instrumentis musicis, psalmos canerent: quibus praeposuit quatuor, Asaph, Idithun, Eman, Ethan, vel filios Core, qui a patris scelere vel sacrilegio degenerantes quem ignis consumpserat "", in cultu Dei devotissimi perstiterunt."

HIERON. "Psalterium est quoddam musicum instrumentum in modum Δlitterae compositum: et ab eo musico instrumento (per quod modulatum fuit praesens opus) nomen sibi sumpsit. Psalterium apud Hebraeos vocatur nebel, apud Graecos, ψαλτήριον,apud Latinos vero organum. Multi dicunt David non fecisse omnes psalmos, eo quod quidam ex ipsis intitulantur in persona aliorum. Sed, ut dicit beatus Hieronymus, non sunt audiendi in hoc. Nam David composuit omnes psalmos: modo etiam apposuit, in quo multos auxiliatores habuit, quibus praefecit quatuor, videlicet Eman, Ethan, Asaph et Idithun. Divino consilio hoc fuit factum, ut psalmi intitularentur in personis aliorum, vel propter interpretationem nominum tantum, vel propter negotium, vel propter utrumque. Propter interpretationem nominum tantum, ut in persona Idithun; propter negotium, ut in persona Aggaei et Zachariae; propter utrumque, ut in persona Salomonis; Idithun, Asaph, filii Core et caeteri hujusmodi, non fuerunt auctores psalmorum, sed praepositi artificibus qui psalmos personabant tribus modis: vel humana voce, vel musicis instrumentis, vel communiter utroque modo. Et hoc dupliciter, vel post vocem instrumento, vel post instrumentum voce: unde nomina illorum ut honorem de ministerio sumerent, titulis inseruntur maxime pro significatione rerum. Psalmus vero est instrumenti sonus, canticum humanae vocis cantus in laudem Dei; psalmi canticum, cum post instrumentum vox, psalmus cantici, cum post vocem instrumentum."

CASS. "Solet quaeri cur prae aliis Scripturis psalmi in Ecclesia legantur? Quod ideo est quia antiquitus apud Hebraeos mos iste in templo Dei erat. Vel, quia psalmi plus mysteriorum quam caeterae Scripturae continent, et breviter multa dicunt, in quibus omnis lex et prophetae et Evangelium constat."

CASS. "Prophetia est inspiratio vel revelatio divina, quae eventus rerum vel per facta, vel per dicta immobili veritate pronuntiat, unde prophetia "visio,"propheta "videns."Multis autem modis haec gratia data est: vel per operationes hominum, ut fuit arca Noe et sacrificium Abrahae, et transitus maris Rubri; vel per nativitates, ut Esau et Jacob, qui futura significabant; vel per loquentes angelos, sicut locuti sunt Abrahae, Lot et aliis; vel per visiones, sicut Isaiae et Ezechieli, et caeteris; vel per somnia, sicut Salomoni, Joseph et Danieli; vel per nubem et vocem de coelo, ut Moysi; vel adhuc aliis modis. David autem nullo horum, sed coelesti aspiratione intus edoctus, Spiritu in eo loquente, completus est, ut in I Reg.: "Directus est Spiritus Domini in David ."Et Dominus: "Si David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?"Spiritus autem sanctus sic datus est prophetis, ut aliquando pro peccatis recederet et placatus rediret; et sicut Petrus ait: "Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed, Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti homines Dei ."Non sunt autem illi a munere prophetiae alieni, quibus data est facultas intelligendi vel interpretandi Scripturas."

HIERON. "Multa genera sunt christorum: patriarchae dicti sunt christi, ut: "Nolite tangere christos meos ;"in Parabolis, dicuntur christi omnes qui de Aegypto egressi sunt. Chrisma in Exodo fit, unde sacerdotes uncti; est aliud unguentum, quo reges inunguntur; sed hoc duobus modis, quia si David est et Salomon, id est, "forti manu"et "pacificus,"ungitur cornu; si Jehu et Azahel, lenticula, quod est vas fictile. Sed et Cyrus, rex Persarum et Medorum, qui Israel relaxavit, christus est, secundum illud: "Haec dicit Dominus christo meo Cyro ,"quod non sinunt sequentia de Salvatore accipi, ut quidam putant. Est unguentum propheticum, quo praecipitur Eliae ut ungat Elisaeum in prophetam; super omnia est unguentum spirituale, quod dicitur oleum exsultationis, quo Christus unctus est prae participibus, qui habent chrisma baptismi. Quod si perdat quis, non desperet; quia de separando chrismate scribitur in Levitico, quod cum lepra alicujus fuerit mundata, mittat ei sacerdos oleum in manu sinistra, et caetera quae ibi dicuntur, et ipse vocetur christus Dei. Hoc autem restat quod idem homo frequenter ungitur, ne sit occasio ruinae negligenti. Sufficit enim leproso ut, post primum unguentum perditum, ungatur secundo; sed ille saepe ungitur qui semper proficit: et, de oleo leprosi, venit ad unguentum populi; inde ad sacerdotale; de quo ad chrisma pontificis; a pontifice ad regem; a rege ad patriarchas; a patriarchis ad Christum."

CASS. "Sicut prophetia fit diversis modis, ita et diversis temporibus. Est igitur alia de praesenti, ut Elisabeth: "Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini? etc."De praeterito, ut Moyses: "In principio, creavit Deus coelum et terram ."De futuro, ut: "Ecce Virgo concipiet, etc. .""

Item prophetia alia est secundum praescientiam Dei, quam necesse est omnibus modis impleri, ut: "Ecce Virgo concipiet, etc." Alia secundum comminationem, ut: "Quadraginta dies, et Ninive subvertetur ."

Notandum igitur quod propheta aliquando loquitur indiscrete de futuris quasi de praesentibus; aliquando de praeteritis, aliquando etiam proprie de futuris: quod ideo fit, quoniam omnia dictante Spiritu sancto dicit, cui sunt omnia nota, sive praeterita, sive futura, tanquam praesentia.

Liber iste ex centum quinquaginta psalmis, non sine altioris mysterii ratione, consistit. Hic enim numerus mysteriis celeberrimus. Constat enim ex octogenario et septuagenario, quibus ex octonario et septenario principium et significatio est. Octonarius enim octavam resurrectionem significat: quia cum sex sint aetates viventium, septima morientium, octava resurgentium erit. Per septenarium vero, hujus vitae tempus significatur, quod septem dierum repetitione agitur. Recte ergo tali psalmorum numero liber iste compositus est, quia sic in hujus vitae septenario operari ac vivere nos docet, ut in octava resurrectionis stolam gloriae consequamur. Vel ideo quia per octonarium Novum Testamentum significatur: octoadi enim patres Novi Testamenti deserviunt, observantes diem octavam resurrectionis Christi, id est, Dominicam, octavas sanctorum, exspectantes octavam resurrectionis mortuorum. Per septenarium vero Vetus Testamentum, quia hebdomadi, id est septenario, patres Veteris Testamenti servierunt, observantes septimum diem, septimam septimanam, septimum annum et quinquagesimum, qui septenis annorum hebdomadibus texitur, id est jubilaeum: unde Salomon: "Da partes septem, necnon et octo ." Bene igitur hoc numero psalmorum liber iste editus est, cujus partes utriusque Testamenti doctrinam et mandata continent.

AUG. "Item per tres quinquagenas triplex fit psalmorum distinctio, propter tres status Christianae religionis significandos: primus poenitentiae, in qua et prima psalmorum quinquagena terminatur, scilicet: "Miserere mei Deus;"secundus justitiae, in qua et secunda quinquagena: "Misericordiam et judicium cantabo tibi;"tertius status vitae aeternae, in cujus laudem tertia quinquagena finitur, scilicet: "Omnis spiritus laudet Dominum.""

ID. "Unus est liber Psalmorum, non quinque, ut in Actibus apostolorum legitur: "Sicut scriptum est in libro Psalmorum". Hieronymus tamen dicit quinque libros, id est, quinque distinctiones quae fiunt per "fiat, fiat.""

Ordo psalmorum ab ordine historiae discordat, quia ante peccavit David cum uxore Uriae, et de poenitentia cecinit: "Miserere mei, Deus," quam filius ejus eum persequeretur et cecinerit: "Domine, quid multiplicati;" sed ab Esdra propheta instinctu divino ita ordinari creduntur.

Materia est integer Christus, sponsus et sponsa. Intentio, homines in Adam deformatos Christo novo homini conformare. Modus tractandi: Quandoque agit de Christo, secundum quod caput est, aliquando secundum corpus, aliquando secundum utrumque. Secundum quod caput, tripliciter: quia vel secundum divinitatem, ut: "Tecum principium, etc.;" aliquando secundum humanitatem, ut: "Ego dormivi, etc.," aliquando per transsumptionem, ut quando utitur voce membrorum, sicut ibi: "Longe a salute mea, etc." Item de Ecclesia tribus modis: aliquando secundum perfectos, aliquando secundum imperfectos, aliquando secundum malos: qui sunt in Ecclesia corpore, non mente; numero, non merito; nomine, non numine.

PrevBack to TopNext