Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 11

Psalmus 11

Versus 1

"Pro octava." CASS. " "Pro octava,"quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem promissionis futurae perveniat."

AUG. "Octava pro die judicii, sicut in sexto psalmo dictum est."

Versus 2

"Salvum me fac." Revocat autem a falsitatibus saeculi ad eloquia Dei, ubi salus, a perversitate saeculi petit salvari.

"Quoniam defecit." CASS. "Exponit quae timuit multa: congregans in unum, ut sit major vis."

"Sanctus." Ibid. "Deus, qui ubique praesens, quantum ad homines defecit, qui in eum non credunt."

Versus 3

"Proximum." AUG. "Proximus omnis homo, cum nullo male agendum est: proximus primae nativitatis conditione est omnis homo; carnis cognatione, amici et cognati; misericordiae comparatione, beneficus quilibet."

"Corde," etc. Germinatio, duplex cor significat, in quo dolosus describitur, unde: "Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis." Boni habent unum cor et unam animam.

Versus 4

"Disperdat Dominus universa labia," etc. CASS. "Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt."

"Linguam magniloquam." Ibid. "Id est, superbam: hi sunt hypocritae, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi.Vel, philosophi."

Versus 5

"Qui dixerunt: linguam nostram." CASS. "Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint."

Versus 6

"Inopum et gemitum pauperum." AUG., CASS.

"Inopes," gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt;

"pauperes," Judaei.

"Nunc." Quod non in priori populo.

"Exsurgam." Apparebo in Filio.

"Ponam." Consolationem pauperum.

"Fiducialiter." Potenter, cui nil resistit.

Versus 7

"Eloquia Domini." Ibid. "Contra mala saeculi Christus a Patre missus, cujus eloquia vera sunt, impiorum falsa."

"Casta." Contra hoc quod supra, vana locuti sunt.--Examinatum. Contra, "labia dolosa in corde et corde locuti sunt."

"Septuplum." AUG. " Perfecte, etc. usque ad et quod perfectum est demonstrat."

Versus 8

"Tu, Domine." CASS. "Utilitatem divinorum eloquiorum, ad Dominum se convertens, ostendit."

Versus 9

"In circuitu." Conclusio de utraque parte.

AUG. "In circuitu," "id est, cupiditate temporalium, quae septem diebus volvuntur, et non veniunt in octavum, id est, aeternum: unde "ventilator est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum", id est, ambitum volubilium."

"Multiplicasti filios hominum." Ibid. "Est et multiplicatio in temporalibus quae avertit ab unitate Dei: sed justi multiplicantur secundum altitudinem, quando eunt de virtute in virtutem."

PrevBack to TopNext