"In finem." AUG. "Psal. David prophetae docentis resistere haereticis."
Versus 2
"In Domino confido." AUG. "De haereticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem."
"In Domino confido." Ibid. "Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judaeorum, "In Domino confido.""
"In Domino confido." Cum peccantes volunt sagittare rectos.
Versus 3
"Quoniam ecce." Ibid. "Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: "Peccatores intenderunt arcum,"Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant."
"In obscuro." CASS. "In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia:"
Versus 4
"Quoniam quae perfecisti." Convertit ab his sermonem ad Deum quasi: Cur dicunt transmigra? Cur de peccatoribus terretur, qui intendunt sagittare rectos?
"quia quae perfecisti destruxerunt" in suis conventibus, ubi parvulos, qui erant lacte nutriendi, ex quorum ore laus perficitur, venenis necant.
"Justus autem, quid fecit?" AUG. " Secundum utramque partem, etc., usque ad animae suae nocet, non justo, qui Deo credit."
"Interrogat." Ibid. "Id est probat, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur de cognitione: non inflantur, sed confirmantur."
"Quae perfecisti." Id est, perfecte edidisti, vel implendo praedicta. Destruxerunt, male exponendo.
"In obscuro." Ibid. " Vel obscura luna. Duae sunt opiniones lunae, etc., usque ad qui tunc dicit sancta sacramenta, cum per sanctos dentur."
Versus 7
"Pluet super." Quid malis reddat ostendit. -- AUG. Pluit de nubibus, id est pseudoprophetis. Vel de bonis unde emanant laquei, cum male intelligitur: sed non nisi his qui peccatores sunt.
"Ignis." Primo igne cupiditatum vastantur: inde malorum operum fetore abjiciuntur a sanctis, inde merguntur aeternis poenis.
Versus 8
"Justitias." Ibid. "Pluraliter, ut justos accipias, in quibus multae justitiae, cum una sit Dei."
"Aequitatem vidit." Aequitas visa est in facie, id est, notitia ejus: facies enim est notitia ejus, id est, potentia qua dignis innotescet. Vel "vidit," quia non se dat noscendum malis, sed bonis, quod est aequitas.