"In finem." CASS. "Figura operandi, quae ventura sunt Propheta canit."
Ibid. "Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiae, quae per Christum videbat ventura."
Versus 2
"Exaudiat:" quae tempore tribulationis vult ei fieri.
"In die tribulationis," quo majori desiderio Deum precamur.
"Dei Jacob," ut sicut illi, ita tibi gratiam benedictionis det, et praeponat Judaeis.
Versus 3
"Mittat:" pater.
"Auxilium," misso Filio.
Versus 4
"Memor." Agit quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo.
"Sacrificii." Ibid. "Sacrificium Ecclesiae praevidebat, non pecudum, sed sanguinis et corporis Christi."
Versus 5
"Tribuat." Diapsalma, quae tempore gloriae optat et affirmat.
"Omne." AUG. "Non solum quo animam posuisti pro vita plurimorum; sed et quo "caecitas ex parte contigit in Israel, et sic omnis Israel salvus fieret.""
Versus 6
"Laetabimur." Ibid. "Ideo haec oratio, quia laetabimur et magnificabimur, ostendit se unum de Ecclesia tanto ante tempore."
Versus 7
"In potentatibus." AUG. "Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quae est sinistrae, unde et superbia nascitur."
"Salus dexterae." " Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate praesumunt."