"In finem." Tertius psalmus de duabus naturis in Christo, coelestem regem describit, ut auditu credat mundus, quem visum contemnit Judaeus. Demonstrativam facit orationem in laudem Dei.
Versus 2
"Domine in virtute tua laetabitur." CASS. "Summam proponit, scilicet, meritum et praemium."
Versus 4
"Quoniam praevenisti." CASS. " Diapsalma; virtutes ejus et gloriam describit, etc., usque ad quasi capiti in coronam."
"Coronam." Ibid. "Quia circumitus Apostolorum docentem ambiebat, vel totus mundi circulus, id est, Ecclesia generalis."
Versus 6
"In salutari tuo: gloriam et magnum decorem," etc. CASS. "Verbo Patris, quae inde gloria."
"Gloriam" de judicio, quia in Deitate judicabit.
"Decorem" in majestate, quae tunc apparebit.
"Gloriam et magnum decorem," etc. Gloriosus, ut Petrus, cujus umbra infirmi sanabantur; et decor est "super eum," praeter quem non est aliud fundamentum. Ideo "super eum," quoniam dabis . . . . .
Versus 8
"In gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia," etc. ID. ". Id est, de hoc quod sui gaudebunt cum tua praesentia, quando eris omnia in omnibus."
Versus 9
"Inveniatur manus tua," etc. ID. "De poenis inimicorum, ut supra de laudibus Christi."
Versus 11
"Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum." Non erit eis fructus beatitudinis in terra viventium.
Versus 13
"Quoniam pones." CASS. " Dicta de futura, etc., usque ad ut cum putarent occidere, salus fieret."