Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 26

Psalmus 26

Versus 1

"In finem." AUG., CASS. " Primo, David electus, etc., usque ad unde in sacramento gemens et laborans; ut in re gaudeat."

"Dominus illuminatio," etc. CASS. "De prima unctione per quam certificatur secunda, hic loquitur."

"Dominus protector vitae meae." AUG. "Dat vitam virtutum, quam et protegit, sine quo omnia dona ejus perduntur."

"A quo trepidabo?" ID. "Quem trepidet, caro, cum induerit corruptionem."

Versus 2

"Super me nocentes." ID. "Ut se mihi praeferant insultantes: quod vertit Deus in melius, ut maledico dente non me, sed carnalia desideria consumant. Vel "edant,"id est, delectetur in morte mea crudelitas inimicorum, "carnes;"animam non possunt."

"Infirmati sunt." ID. "Dum Christus carnem accepit, nutantes facti, et post ex toto se fidei subdiderunt."

CASS. "Vel, debilitati paulatim ad ruinam animae pervenerunt."

Versus 3

"Castra." CASS. "Molimina, praelium, conflictus."

"In hoc ego." AUG. "Habeo spem victoriae in Domino remunerationis aeternae."

Versus 4

"Unam petii." AUG. "Haec una domus aeterna, in qua semper maneatur, ubi aeterni dies, cur ibi? ut contempler delectationem Dei, quod est verum bonum."

"Omnibus diebus vitae meae." AUG. " Ut quandiu vivo, etc., usque ad opus manifestabo."

"Ut videam." ID. " Alia littera: "Ut contempler delectationem Domini," id est, eo fine, ut demum appareat,etc., usque ad et ideo non temere peto "unam," etsi peccator."

Versus 5

"In abscondito": AUG. " quasi multae partes sunt, etc., usque ad quem mox vocat petram."

Versus 6

"Circumivi." AUG. " Quia mihi se praebuit ducem, etc., usque ad ut omnes voluntates ejus implerem."

HIER. "Vel circumspexi omnia creata, vel exempla sanctorum."

AUG. " Circumivi animo omnia creata, etc., usque ad tanto ardentius appetit."

Versus 7

"Exaudi, Domine, vocem meam," etc. CASS. "Quis labor, quis gemitus? Oratio ante secundam unctionem, ut possit haberi quam et sibi prophetiae spiritu promittit."

Versus 8

"Tibi dixit." CASS. " "Cor,"ratio a te edocta tibi confabulatur de una, non aliud quam doces pertractet."

Versus 9

"Ne avertas." AUG. "Alius petit hic bona temporalia a Deo, et de datis gaudet, hic non nisi "unam."Alius habens timet iratum, ne tollat ea; iste non putat iram, nisi si "avertat vultum,"etiam si quid in eo vindicet; nil divinius poterat dicere."

"Ne declines." AUG. "Non in ira declinat, quando a peccatis faciem avertit; vel, "ne declines,"ut me labi sinas in ira, id est, quod punias; sed ut nostra infirmitas cautior fiat."

"Salutaris meus," etc. AUG. " Quasi, frustra creasti et recreasti, etc., usque ad a Domino est per Samuelem electus."

Versus 10

"Quoniam pater," etc. Fecit se parvulum Deo, ipsum fecit sibi "patrem:" quia jubet, vocat, condidit, et regit.

"Matrem," quia fovet, continet, collactat et nutrit; sed saeculum pater vel diabolus, mater Babylonia, id est, societas impiorum.

Versus 11

"Legem pone mihi," etc.

Versus 12

"Tribulantium." CASS. " Ut Saulis et adjutorum, etc., usque ad quia falsi."

Versus 13

"Credo videre." AUG. "Sed inter omnia pericula, Deo dirigente, credo videre."

"Bona." ID. "Bona, quae sunt vera, aeterna. Illi suadent beatitudinem in terra ista, quae est morientium."

Versus 14

"Exspecta." CASS. " Ut ego certus sum de illa, etc., usque ad sustine quod pateris."

PrevBack to TopNext