"Psalmus." CASS. "Psalmus iste monet vitari consortia iniquorum, jungi justis, quia ex convictu mores formantur."
"Judica." AUG. " Quia post misericordiam, etc., usque ad a vento superbiae rapiuntur."
CASS. "Judica:" "non est praesumptio justi, sed certitudo misericordiae Dei, quod ibi ostendit in Domino sperans; deinde, non infirmabor."
"In innocentia." AUG. "Non angelorum, sed qualis est hominum."
Versus 2
"Proba me." CASS. " Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quae talem me fecit, attendo."
CASS. "Proba me." " Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret."
"Ure renes." ID. "Igne verbi tui, "cor"calore spiriritus."
"Cor" pro cogitationibus, "renes" pro delectationibus.
Versus 3
"Misericordia." CASS. "Quae non sinit tentari super vires, vel ipsa ustio est misericordia, non asperitas"
"Complacui in veritate." AUG. "Cui displicet mendacium suum, et placet ipse cum illa et in illa."
Versus 4
"Non sedi." CASS. " "Complacui"in veritate, quia non sedi."
Versus 5
"Odivi," quod est vitare mala.
"Et lavabo," quod est agere recta.
"Vani." CASS. " "Vani"qui de caducis rebus laborant; impii haeretici, qui Scripturas pervertunt: illi superflua quaerunt, hi venenosa."
"Malignantium." ID. "Qui mala proximis agunt."
Versus 6
"Lavabo." AUG. "Poenitendo."
"Et altare," mentem virtutibus ornabo, vel fidem, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam.
"Inter innocentes." AUG. "Conversans;"
Versus 7
"ut audiam" ab eis, id est, ut discam qua voce sis laudandus; vel, "ut audiam:" Venite, benedicti Patris mei.
"Vocem laudis" Spiritus sancti, qui docet laudare te.
Versus 8
"Domine." CASS. "Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei."
"Dilexi decorem." CASS. "Haec ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam."
Versus 9
"Ne perdas." CASS. "Et si modo simul esse pateris, ne simul perdas."
CASS. "Ne perdas in futuro "cum impiis,"quibus hic non communico."
Versus 10
"Dextera eorum," AUG. " id est, si quid boni agunt, etc., usque ad misericordia in omnibus comitetur, quod debes, quia:"
Versus 12
"Pes," id est, affectio, quae facile labi solet, "stetit" immobilis contra omnia scandala, tendens ultra, et persistens "in directo." Et quia sic redimis in Ecclesiis, benedicam.
"Stetit." CASS. "Etsi undique concussus, vel confusus scandalis."