Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 28

Psalmus 28

Versus 1

"Psalmus David in consummatione." ID. " Arca a Philistaeis reducta, etc., usque ad ut se offerant tali consummatori."

"Afferte Domino." ID. "Prius monet sacrificia offerre."

"Filios arietum." AUG. " Quia non deest impugnatio, etc., usque ad et septuaginta duo discipuli ad praedicandum missi significantur."

Versus 3

"Vox Domini." CASS. "Praedicatio Christi intus mentes terruit, quod est, spiritum timoris dedit Judaeis et gentibus."

GREG. " Iste ab imo ascendit, id est, spiritu timoris ad spiritum sapientiae, etc., usque ad id est, spiritualem intellectum, hos Dominus concutit."

HIER. " Ut agricola sterilem terram, etc., usque ad et dabit virtutem, et eamdem benedicet in pace aeterna."

"Vox Domini super aquas," etc. CASS. "De constitutione Ecclesiae, ubi virtutes Spiritus sancti cum magno praeconio enumerat."

Versus 5

"Libani." Libanus interpretatur candidatio.

"Cedri Libani," id est, alti homines in terrenis elati, quos Deus confringendo comminuet, id est, de superbia ad se per dilectum filium reducet: et hoc spiritu fortitudinis comminuet, sicut unicornis captus comminuitur.

Versus 8

"Desertum." CASS., AUG. " Judaicum populum, etc., usque ad unde emanat aqua viva."

Versus 10

"Dominus." Quid constitutae Ecclesiae fiat ostendit.

"Dedi," enim ait, "vobis potestatem conculcare super serpentes." Ut autem est inauditum, ut cervi omne genus ferarum cornu feriant; sic ut Apostoli omnem philosophiam illiterati redarguerent.

"Diluvium." CASS. "Aquas baptismi, qui purgat crimina mundi."

PrevBack to TopNext