Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 29

Psalmus 29

Versus 1

"Psalmus cantici in dedic." AUG. "Supra de consummatione tabernaculi tempore belli: hic autem est psalmus laetitiae, quia domus dedicatur, id est, confirmatur, quae in aeterna pace manebit: corpore innovato non tantum Christi, sed etiam totius Ecclesiae. Totus Christus loquitur in hoc psalmo, quia quaedam capiti, quaedam corpori, quaedam utrique conveniunt."

ID. "Psalmus breviter de passione et resurrectione: ut passio non terreat quos spes resurrectionis laetificat."

"Domus David." CASS. " Totus Christus sponsus, etc.,usque ad secundum statum futurum quando in ea quiescitur."

CASS. "Primo agit de dedicatione sua: et jubet sanctos idem sperantes laudes dicere."

Versus 3

"Domine, Deus meus, clamavi ad te," etc. AUG. " Christus, etc., usque ad sed non in dedicatione."

Versus 4

"In lacum." HIER. "Id est, de lacu inferni, ubi animae peccatorum sunt, ne, sicut illi, praeceps caderem in mortem."

Versus 5

"Confitemini," etc. AUG. "Quia ex bonitate et sanctitate sua, non nostra memor fuit nostri."

Versus 6

"Quoniam ira." ID. "Id est, vindicta, qua vindicavit in nos primum peccatum, quod morte solvistis."

"Ad vesperum." ID. " Quia ira, etc., usque ad id est, tempore gratiae post tempus ante legem, et sub lege."

HIER. "Ad vesperum." "Quia passo et sepulto Domino, Apostoli et mulieres in fletu et gemitu morabantur."

"Et ad matutinum laetitia." Quia mane venientes ad sepulcrum, gloriam resurrectionis ab Angelis acceperunt.

"Fletus." CASS. "Demorabitur hominibus respicientibus ad vesperum, quo Adam declinavit, et a paradiso exivit: sed laetitia erit respicientibus ad matutinum, quo Christus surrexit."

Versus 7

"Ego autem." Quomodo ante dedicationem egerit et eam meruerit.

AUG., CASS. "Vespere facit. Sed ego, dum in paradiso esset mihi abundantia, dixi: Non movebor ab hoc bono, credens diabolo dicenti: "Non morte morieris". Sed, o Domine, in "voluntate tua praestitisti decori meo virtutem;"quod est, non ex me bonus eram et fortis, sed ex te. Quod ut ostenderes: "Avertisti faciem tuam,"hoc est, foras misisti me de paradiso: jam vero hic positus "clamabo ad te,"etc."

Versus 8

"Avertisti." CASS. "Deus a Christo faciem, exponendo eum passioni et morti; et sic Christus turbatus est: "Tristis est anima mea usque ad mortem. Conturbatus." AUG.Quod tempus conturbationis et miseriae recolens, et in eo positus, audio vocem capitis pro me morituri, dicentis: "Ad te, Domine, clamabo.""

Versus 10

"Quae utilitas in sanguine meo." ID. "Necessitatem ostendit per quam non sinit eum descendere in corruptionem."

"Dum descendo in corruptionem." Si enim statim non resurgo, et corpus corrumpitur, nemini annuntiabo, nullum lucrabor. Confessio gemina est, nunquam sine ea simus: quando male est nobis in tribulationibus, confiteamur peccata nostra; quando bene est, in exsultatione justitiae confiteamur laudem Deo.

Versus 11

"Audivit Dominus." CASS. "Quomodo eam accepit, scilicet dedicationem, pertractat. Dixit: Clamabo, deprecabor, sed me deprecantem exaudivit Dominus."

Versus 12

"Conscidisti saccum meum." ID. "Saccus vestis est aspera, in usum laboris vel tempore tristitiae concessa, ut Ninivitis, id est, caro humana, quae scissa est moriendo: et prodiit frumentum gloriosae resurrectionis, vel divinitatis. Vel, poena peccati, qua in resurrectione destructa, prolata est divinitas ante occulta: sicut quod saccus integer celat, scissus aperit."

AUG. "Saccus de capris vel haedis, mortalitas; quam de peccatoribus Christus traxit vel accepit; unde: "Dum mihi molesti essent, induebar cilicio", ut quod intus erat, non viderent."

Versus 13

"Non compungar." ID. "Non moriar jam in finem."

"Domine Deus, in aeternum confitebor tibi." Quid est: "in aeternum confitebor tibi?" in aeter num laudabo te.

PrevBack to TopNext