Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 3

Psalmus 3

Versus 1

"Psalmus," AUG. "de passione et resurrectione Christi: Filius Judas a quo fugit, cum illo discedente cum caeteris in montem secessit; vel potius cum mentem ejus sapientia Dei deseruit, ut totus esset diaboli, quae desertio fuga propter celeritatem dicitur. Unde: "Quod facis, fac citius ."Cui Christus pacem exhibuit, ut et David filio iniquo, unde pax patris dicitur: Judas vero ut Absalon suspensus interiit. Proponit duas partes oppositas. Vox Christi quasi admirantis, cum ad salvandum venit: "Domine, quid, etc.""

Versus 2

"Domine, quid." CASS. "Primus psalmus de his qui breviter de passione et resurrectione facit, contra eos, et maxime paganos, qui gloriam majestatis non putant ad humilia posse descendere."

Versus 3

"Multi dicunt, etc." AUG. "Vel hoc dicit unusquisque qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur."

"Dicunt animae: Non est salus, etc." Coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, quasi vitiis insultantibus animae; vel etiam diabolis et angelis ejus, per suggestiones.

Versus 4

"Susceptor meus es." CASS. "In Christo. Caput, Christum, vel mentem quae servit legi Dei."

"Percussisti omnes." Recte in praedestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus.

"Super populum." Hoc est unumquemque nostrum.

ID. "Vel hoc loquitur Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum per totum orbem constituta. Multi dicunt, Christianum nomen, exstinguere cupientes, "Non est salus."Aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem."

"Susceptor." Quia in Christo suscepta et cum eo exaltata. Caput ipsum qui primus ascendit in coelum.

Versus 5

"Et exaudivit me de monte, etc." Id est, Christo auditur oratio Ecclesiae, vel justitia.

Versus 6

"Ego dormivi:" secundum illud: "Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus ." Nihil mirum Salvatorem haec dicere, quando multo majora pro animarum salute gessit, quo tempore a corpore abfuit, quae in epistola catholica apud sanctum Petrum recensentur: "Quando iis qui erant in carcere, spiritibus profectas praedicavit, qui increduli aliquando fuerant ."

Versus 7

"Non timebo millia," quae nomen Christi conantur exstinguere.-- "Exsurge." O caput Christe, in cujus resurrectione salus est.

Versus 8

"Quoniam tu percussisti, etc." Jam regnante Ecclesia, inimici confusione percussi sunt.

"Dentes peccatorum," verba, scilicet, maledica; vel principes in interitum fiunt. Ergo credite, homines, quod "Domini est salus," et o Domine "benedictio tua sit super populum tuum. Voce mea." Haec mihi merito, quia "voce mea." Qui bonus est, et bona petit, voce sua clamat; aliena voce, id est, vitae suae non concordante.

"Ego dormivi." Finis rei, unde proponit non timendum.

"Ego," cum pondere; quasi: saeviunt illi, sed non dormirem, nisi vellem. Vel, dormivi consentiendo; soporatus, male operando; exsurrexi, peccata deserendo.

"Quoniam." AUG. "Non retropendet, non praeterea salvum facit quia percussit: sed inde contriti sunt dentes, quia percussit; id est, maledica verba in irritum ducta sunt; vel, dentes, sunt qui quosdam de numero sanctorum praecidunt, et malis incorporant."

PrevBack to TopNext