Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 4

Psalmus 4

Versus 1

"In finem." AUG. "Finis duobus dicitur modis, quando aliquid deficit, vel quando perficitur."

Ibid. "Canticum laetitiam indicat. Psalmi sunt qui cantantur ad psalterium, quo in magno mysterio usus est Propheta."

"Psalmus," de moribus ad agendum, ut deserantur falsi dii et vana saeculi;

"Cantici," quia fit mentio de aeterna jucunditate.

Versus 2

"Cum invocarem, etc." CASS. "Exemplo sui increpat infideles de falsis."

"Dilatasti mihi." Ibid. "Ab angustiis tristitiae in latitudine gaudii duxisti. V. "Gaudemus in tribulationibus scientes quod tribulatio, etc."Prius indicavit se auditum: jam quasi habens in corde Deum, ei loquitur."

"Miserere mei." Misertus de justitia et dilatione. Item, miserere contra miserias hujus vitae.

"Orationem meam." De petendis bonis. Et cum ita de me, "Filii hominum, usquequo gravi corde?"

Versus 3

"Diligitis vanitatem, etc." CASS. "Voto amplexamini, quaeritis labore vana idola, et mendacia, quae non Deus: vel terrena, quae non faciunt quod promittunt."

Versus 4

"Et scitote, etc." Proposito novo homine veterem jubet exuere.

AUG. "Nota, "Et"in initiis poni, ut dicta, cum visione quae in corde est conjungat, ita hic, ut: "Nolite diligere vana. Et scitote."Sed diapsalma sic conjungi vetat. Diapsalma secundum Hieronymum semper, Hebraei Sela, id est, semper in confirmatione praecedentis partis. Sympsalma, id est, conjunctio psalmi."

"Dominus exaudiet." De requie ita, et vos: et ideo clamate, sic digni auditu.

Versus 5

"Irascimini." Si motus surgit animi qui non est in potestate, non ei consentiat ratio.

CASS. "Motus animi in potestate nostra non est, sed Dei gratia temperare possumus: quod ergo consuetudinis est, permittit; quod culpae, prohibet."

HIER. "Hoc docet Apostolus: "Sol non occidat super iracundiam vestram ,"ut peccatum sit omnino vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri poenitudine mitigare."

"In cordibus vestris." AUG. "De his quae tractatis in corde, quem novit Deus: id est, de consensu; et de his quae volvitis in cubili, id est delectatione carnis, in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili, "Compungimini,"per poenitentiam; vel cubilia sunt cogitationes ferocium."

CASS. "Venialis est ira quae non ducitur ad effectum. Diapsalma."

Versus 6

"Sacrificate." CASS. "Deposito veteri homine, nos in sacrificium jubemur offerri, quia certi de bonis."

AUG. "Sacrificium justitiae," "spiritus contribulatus, ut se puniens mactet Deo: vel, opera justa post poenitentiam quod notat diapsalma, ut de veteri vita transeatur ad novam, et sic sperate bona. Sed quia vix est qui diligat interiora bona, subdit:"

"Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?" Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quae bona sunt quaerenda.

Versus 7

"Signatum est super nos lumen, etc." AUG. "Hoc lumen est totum, et verum hominis bonum, quo signatur, ut denarius imagine regis."

"Lumen." AUG. "Lumen, id est, luminosus vultus, et illuminans nos, imago qua cognosceris."

CASS. "Vel: Crux nobis impressa est, in signum regis nostri, quae est lumen vultus: quia in talibus radiat Deus. Imago creationis, ratio; recreationis, gratia; similitudinis, tota Trinitas. « In corde."

AUG. "Non foris in vanis, sed intus ubi habitat Deus, quaerenda est laetitia."

Versus 8

"A fructu." CAS. "Quia putant in his consummatum bonum. Haec tria tanquam usibus humanis magis accommoda pro omnibus divitiis ponit."

Versus 9

"In pace in idipsum." CASS. "Ego autem in pace mentis dormiam, hic oblitus mundi, et requiescam in futuro: quia jam in una spe, non in multiplicitate saeculi."

"In pace dormiam et requiescam." AUG. "Ab omnibus saeculi cum mortale hoc induet immortalitatem: et hoc vere erit, quia jam est spes: et hoc est: "Quoniam tu, Domine,"et profecto erit quod speratur."

PrevBack to TopNext