Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 33

Psalmus 33

Versus 1

"Psalmus David." AUG. "Loquitur Christus, et in eo Christianus: docet humilitatem, dum commendat corpus et sanguinem."

"Cum immutavit vultum" Christus, id est, sacrificium, "coram" Judaeis, qui regnum patris sui David sunt, juxta illud: "Et dabit illi Dominus sedem David," Ecclesia est regnum Patris.

Versus 2

"Benedicam." CASS. " Psalmus secundus per alphabetum imperfectum, etc., usque ad glorificatur cum ipso."

Versus 3

"In Domino laudabitur anima mea." ID. "Sua enim laus est praedicatio Domini sui, ut bonus famulus de bona fama Domini sui glorietur."

"Mansueti." Non docti, non jejunantes, quia sunt superbi: sed mansueti, quia temperantiam habent omnium rerum. Mansueti, non de sua intelligentia superbientes; non jugum Dei, indomitorum more, ferentes.

Versus 4

"Magnificate Dominum." Spiritualis gratia non vult sola facere quod multis proficit; unde vocat alios: "Magnificate" ut invitatos traheret, dicit, quae inde bona sibi: "Exquisivi Dominum. Ex omnibus." Non possunt particulatim dici quanta impetravit qui non aliud quam Deum quaesivit.

Versus 6

"Accedite." CASS. "Jam particulatim de novo vultu admonet sanctos. Quasi, "Magnificate:"et si in primis in jucundum accedite. Vel, "Magnificate,"et quo ordine? ecce: "Accedite"per fidem."

AUG. "Accedite fide inhaerendo, et duobus pedibus geminae charitatis currendo."

CASS. "Praemissis laudibus, ad communionem hortatur."

"Non confundantur." AUG. "Quidquid hic fiat justo, non erubescit, quia semper superior apud Deum: superbus vero in adversis erubescit, quia ad Deum non accessit."

Versus 7

"Pauper." CASS. " "Iste"spiritualis hic est, quia accedit et illuminatur, nec erubescet; quia, quando clamat, liberatur ab omnibus angustiis saeculi in obitu, dum jam transit ad Deum."

Versus 8

"Immittet Angelum. Accedite," et sicut iste pauper clamavit et exauditus est, eodem modo "immittet Angelum," etc.

AUG. "Immittet Angelum." "Alii interpretes sic transtulerunt: "Circumdat Angelus Domini in gyro timentes eum."Angelus de coelo, vel homo, qui est minister voluntatis Dei. Mendosi codices habent."

"Immittet Angelum Dominus."

Versus 9

"Gustate et videte." Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus.

"Gustate" carnem et sanguinem Christi.

"Suavis est Dominus." ID. "Et dulcis: quia est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro, id est: Sperate per hoc vitam aeternam."

CASS. "Et quia Deus est vita, caro quam sibi univit est vivificatrix."

Versus 10

"Omnes sancti ejus." CASS. "Nullus, licet bene meritus, ab hoc desistet, non securitatem praesumat."

"Quoniam." AUG. "Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem. Promittit autem non superflua, sed necessaria."

"Non est inopia." Quia etiam in praesenti habent quantum exigit natura.

Versus 11

"Divites eguerunt et esurierunt." CASS. "Quia fidem non habent."

"Esurierunt," quia corpore Domini non satiantur. Quid enim habent, qui Deum non habent? Vel, "divites eguerunt," id est, carebunt summo bono, licet esuriant, id est, desiderent. Sed toto studio quaerentes sine imminutione habebunt bonum, quod est omne bonum.

Versus 12

"Venite, filii, audite me." Diapsalmus. Tractatis Ecclesiae sacramentis, admonet eos qui extra sunt, qui prima rudimenta fidei capiunt, ne nomen timoris horreatur addit: "Docebo vos," filios timorem Domini, ut rem utilem.

CASS. "Jam et incipientes monet a quibus abstineant."

Versus 13

"Dies videre bonos." Quia omnes fatentur se velle.

Versus 14

"Prohibe." ID. "Nota quod prius cohiberi linguam dicit, quoniam, cum loqui volumus, ante commovemus labia, quae mox sequuntur linguae motus."

"Prohibe" qui vitam cupis. Ecce quomodo debeant timere.

Versus 15

"Diverte a malo." CASS. " Hoc culpam vitat, etc., usque ad aliter in futuro non capietur."

Versus 16

"Oculi Domini," etc. ID. "De retributionibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat."

"Oculi Domini." Nec ex infirmitate tua diffidas, quia "oculi."

"In preces." ID. "Celeritas audiendi, cum in ipsis auditor habitat."

Versus 17

"Memoriam." AUG. " Ut nec mentio, etc., usque ad quae admiserunt."

Versus 19

"Juxta est Dominus." Liberavit: nam pronus est ad hoc, quia "juxta est;" vel, est allusio ad clamorem.

Versus 20

"Multae tribulationes justorum." Sicut et in Novo Testamento, "juxta est, et salvabit," quod necesse est, quia "multae tribulationes."

CASS. "Multae;" "a diabolo, ab invidis hominibus, et a se."

"Liberabit." AUG. "Non corporaliter, sed dando eis patientiam: vel, liberabit spiritualiter."

Versus 21

"Ossa." ID. "Virtutes."

"Et unum," etc., ut nec patientia pereat.

Versus 22

"Pessima." ID. "Non modo mala, etsi in divitiis, et odoribus, et lamentis hominum finiatur, tamen pessima est, quia in peccatis ad infernum trahit."

"Qui oderunt." Quorum? Non omnium, quia peccatores; sed eorum qui oderunt justum, qui justificat, id est, Christum, per quem qui non reconciliatur perit: sed "redimet animas," secundum quas est mors pessima.

PrevBack to TopNext