Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 34

Psalmus 34

Versus 1

"Judica, Domine." CASS. "Incipit ab oratione pro utraque parte pugnae, cum commemoratione culpae, et erat unicuique quod meretur, ostendens quanta tulit ab adversariis, et poenas quae eis pro iniquitate restituuntur."

Versus 2

"Arma et scutum" HIER. "Armis hostes percutit, scuto nos protegit. Scutum alibi dicit: "bonae voluntatis;"arma nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis."

AUG. "Vel, anima Christi, quae hostes debellavit, quae nihil agit nisi Deus pugnet de ea."

"Arma apprehende." Fac me habere arma, doctrinam, miracula.

"Scutum." Constantiam.

"Exsurge." Fac uti acceptis.

Versus 3

"Effunde." Me, qui modo sum in obscuro, clarifica ita evidenter, ut concludas et convincas, ne habeant quid oblatrent: et dicas animae ita, ut omnes sciant quod salus ei; contra hoc, quod illi: "Non est salus ipsi in Deo ejus Frameam."

AUG. "Framea est anima justi. Abundantibus justis, framea effunditur, dum vita coruscat: unde concluditur hostis non habens de nobis male loqui."

ID. "Prophetia est non optatio, vel hoc de convertendis."

VERS 5.-- "Fiant."

ID. "Prophetia: vel eo modo, quo Deus facit, justo judicio, non amaro animo."

Versus 5

"Tanquam pulvis ante faciem venti." CASS. "A Deo dissoluti, ut nec invicem cohaereant, quos divina gratia non humectat."

Versus 8

"Veniat illi laqueus quem ignorat." CASS. "Vel in bono, "laqueus"veritatis, quam peccator ignorat."

"Et captio quam abscondit." Id est, abscondita mors, scilicet Christi.

"Apprehendat eos." Ne scilicet suis sceleribus relinquantur.

"Et in laqueum cadat." Bonum quo a malis cohibeantur.

"In ipsum." Id est, ex ipsa morte.

"In ipsum." AUG. "Non in alium, sed in eum, quem tetenderunt. Nemo enim malus, qui non prius sibi noceat."

Versus 9

"Anima autem mea exsultabit." CAS. "Praemissa spe boni et gaudio, enarrat quam maligne erga benignum agat."

"In Domino." AUG. "Quo nihil suavius: nec defecit, qui omnia fecit: ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia."

Versus 10

"Omnia ossa mea dicent." Carnales non habent verbum laudis et confessionis, quia infirma apud te penitus silent; sed fortia, te magnum laudant et tremunt.

ID. "Omnia ossa." "Omnis fortitudo mentis, quia hoc alius dicere nequit, scilicet: o Domine, quis? etc., quasi nullus, quia ipse solus eripuit: "Inopem de manu.""

CASS., AUG. "Genus humanum "inops,"quia mortale;"

"egenum," quia in sudore quaerit panem;

"pauper," quia, de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem.

Versus 11

"Surgentes testes iniqui." CASS. "Dictis calamitatibus hominis, ne ipse Christus alienus ab eis videatur, passionem suam exponit."

"Quae ignorabam." AUG. " Peccata sunt, etc., usque ad sed non committendo."

Versus 12

"Retribuebant." ID. "Cum ego attulissem fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem: ego vitam, ipsi mortem retribuerunt; ego honores, ipsi contumelias; ego medicinam, ipsi vulnera."

"Sterilitatem." In ficu maledixit Dominus, ubi cum quaereret fructum non invenit, sed folia: sic in Synagoga verba non facta; unde: "Qui praedicas non furandum, furaris."

Versus 13

"Cilicio." ID. "Caro, cilicium, propter similitudinem carnis peccati."

"Oratio mea." CASS. "Ut dixit: "Pax vestra ad vos revertetur"; ita ejus oratio, Judaeis non accepta, ad eum rediit."

"In sinu meo." AUG. "Sinus est secretum, in quo orare jubemur. Secretum vero Christi, divinitas, ad quam orat humanitas."

Versus 14

"Quasi proximum et quasi fratrem," etc. Casus pro casu. Quasi: de proximo et fratre nostro, ita mihi complacebam, id est, de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur. Ecce gratia pro odio, beneficium pro laesione.

AUG. "Quasi proximum." "Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, et gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo."

"Quasi lugens." CASS. "Alii interpretes, "quasi lugens mater filium, incurvabar super eos. Quasi lugens."Cum haec omnia facerem, tamen nolebant converti; et tamen cum nollent converti, sic humiliabar, id est, dolebam, sicut pater lugens filium."

Versus 15

"Et adversum," etc. Cum pie contristor, Judaei impie laetantur.

Versus 16

"Dissipati sunt." CASS. "Dissoluti, visis miraculis in passione, "nec"tamen prae duritia "compuncti.""

Vel, "dissipati" per totum orbem: "nec" tamen "compuncti sunt," id est, poenituerunt. Vel, "dissipati," id est, divisi: alii dicunt quod bonus est, alii non.

"Tentaverunt me." AUG. "Quae capiti in cruce facta, corpori ubique fiunt."

"Frenduerunt." Mos saevitiae, quando ratio deficit, dentibus frendet: et quod vult, tacens ostendit. In oratione finit haec:

Versus 17

"Domine, quando respicies." ID. "Quando videbimus vindictam de eis qui nobis insultant."

"Unicam meam." CASS. "Unica est anima Christi, quae sola immunis a peccato."

Versus 18

"Confitebor tibi." AUG. "Jam de fructu praemittit confessionem totius Ecclesiae: inde precatur, cum commemoratione culpae, confusionem persecutorum et exsultationem fidelium."

Versus 19

"Non supergaudeant." ID. "Repetit de passione, ut de poena eorum addat."

"Annuunt." CASS. "Quoniam vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum."

Versus 20

"Loquentes." CASS. "Id est, dum loquerentur pacifice."

"Iniracundia." Id est, exitialiter. Cogitat enim quis dolum qui non vult occidere: sed isti sic cogitabant, quia interficere volebant.

Versus 21

"Et dilataverunt." ID. "Prius annuentes, cogitantes dolos dilataverunt os suum, libera et aperta voce mortem inclamantes: Crucifige, crucifige."

Versus 22

"Vidisti, Domine." ID. "Hoc dicitur, quando aliquid in memoriam revocare volumus: vidisti quoniam crudeles, ne sileas, ne differas dare sententiam."

Versus 23

"Intende." ID. "Reddendo nomen super omne nomen, ut ego intensus immerito."

"In causam meam." Ibid. "Poena similis sceleris, sed non causa: martyrem enim non facit poena, sed causa."

Versus 24

"Tuam, Domine Deus." ID. "Quae in se est, vel quam ei dedit."

"Non super gaudeant." CASS. "Magis defleant, quam gaudeant implesse mala."

Versus 25

"Devoramus." AUG. "Devorantur incorporati."

Versus 26

"Erubescant et revereantur simul." CASS. "Potius erubescant in clarificatione resurrectionis, et revereantur, id est, timeant poenas."

"Erubescant." Qui erubescit, actus suos propria existimatione damnat: sed potest erubescere qui non habet reverentiam; ideo addit: "reverentiam," ut conversionem notet. Reverentia est timor Domini cum amore.

"Induantur confusione et reverentia." Pudore, quasi cilicio poenitentiae et veste lugubri.

"Pudor," contra audaciam quam habuerunt furentes;

"reverentia," contra impudentiam falsitatis, ut his illa curent.

Versus 27

"Exsultent et laetentur." ID. "In spemagna fidelium finis, sicut alii de passione."

"Exsultent et laetentur." Illi dicunt, euge animae suae quae laetitia fugit, isti non suae animae, sed vota ad Deum convertunt, et in ejus laudibus, non in se, suam laetitiam ponunt, quae est perpetua.

Versus 28

"Et lingua mea meditabitur justitiam tuam." AUG. "Hoc fiat, et mei praedicatores ex studio nuntiabunt te justum, qui promissa implesti, et omnia universaliter in quibus laudandus."

CASS. "Lingua mea." "Lingua ejus meditata est justitiam, quando Novum Testamentum populis praedicavit."

PrevBack to TopNext