On this page
Psalmus 36
Psalmus 36
Versus 1
"Psalmus David." Psalmus hic est quasi vestis Christi, quae totum corpus ejus operiat praeceptis, et protegat ab adversis, et quasi sinu consilii foveat. Potio contra illos qui murmurant de flore malorum, labore bonorum, quasi omnia casu agantur, ut mundo, spreto Deo, adhaereant. Monet igitur Ecclesia ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura et aeterna dat.
Versus 25
"Junior fui," etc. ID. "Tractat hic justum nunquam deseri, praemia bonorum et poenas malorum commiscens cum interjectis adhortationibus."
AUG. "Ecclesia quasi unus homo loquitur, quae in primis temporibus junior fuit, in fine saeculi senuit, "in senecta uberi,"quia per omnes gentes dilatata."