Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 37

Psalmus 37

Versus 1

"Psalmus David in rememoratione de sabbato." AUG., CASS. "Ut peccatum, quod prorsus fugere nequimus, semper in memoria habeamus, ut nos ab eo saltem temperemus, hic poenitentiae inducit multis modis cruciatum, ita ut ipsum Job videatur proponere tironibus in exemplum, ut cruciatus amplectantur, minores quidem meritis, quibus ab aeterna poena liberamur."

AUG. "Sabbatum est requies aeternitatis, quam perdere formidat peccati conscius, et habere desiderat graviter afflictus."

Versus 2

"Domine, ne in furore tuo arguas me." Primum, captat misericordiam per poenas summatim.

"Arguas me." CASS. "Ut poena sit a misericordia ad correctionem, non ab ira ad ultionem."

Versus 3

"Sagittae." AUG. "Vindictae quas minabaris Adae, dicens: "In quacumque die comederitis, morte moriemini."Quia comedit, infixae sunt et nobis; et non ad horam, sed "confirmasti,"ut sit usque in finem saeculi."

AUG., CASS. "Quoniam sagittae." " Numerat quae patitur, etc., usque ad quod leviter potest laedi."

Versus 4

"Non est sanitas," etc. AUG., CASS. "Ab instantia vindictae in Adam exertae. Vel, timore futurae irae terretur, sic ut non sit sanitas in carne: more verecundi, qui futuris flagellis jam affligitur. Vel, a "facie irae,"quia praevidi faciem irae, id est, quod minaris, ne videam iram."

"Non est pax." Gravis dolor ad interiora pervenit a facie peccatorum, quia sanctus super poenas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri.

"Non est sanitas." CASS. "Captat hic misericordiam a potestate judicis, et ab infirma persona."

"Non est pax ossibus." Accipit ossa pro carne. Et exponit quod dixerat, aliud addens: scilicet a "facie peccatorum."

Versus 5

"Supergressae sunt." AUG. "Vel sustulerunt, id est, quia iniquitas elevavit caput superbi contra Deum, Deus gravavit, ut fasce, et compressit ne jam erigatur."

Versus 6

"Putruerunt." CASS. "Narratio, in qua enumerantur miseriae."

"Cicatrices meae." AUG. "Vel livores mei; alia littera, id est, peccata mea. Non est sanus qui cicatrices habet, quae putruerunt et fetent: ut ab eis aversi adoremus sabbatum, et gemamus: "Currentes cum sponso post odorem unguentorum.""

Versus 7

"Miser factus sum." ID. "Dicto qualiliter iniquitates supergressae, dicit quomodo aggravatae."

Versus 8

"Quoniam lumbi." CASS., AUG. "Non solum mea infirmitate pecco, sed et diabolus, qui corpus affligit et animam fatigat vanis imaginationibus; et per hoc non est iterum sanitas, sicut et supra per sagittas."

AUG. "Lumbi," " vel, anima impleta est, etc., usque ad cum videbimus veritatem ut est."

Versus 9

"Rugiebam a gemitu." CASS., AUG. " "Gemitus"corde, "rugitus"voce: a similitudine bestiarum, quibus se comparat: ut fortior gemitus ostendatur: virtus patientiae quod in gemitum, non in verba pro rumpit."

Versus 10

"Ante te omne." CASS. "Tale est, quod meretur esse ante te, quia pro peccatis petit."

AUG. "et ideo "non est absconditus,"sed auditus gemitus, quia pius est pro liberatione animae: alios non curat Deus."

"Desiderium meum." ID. "Est oratio, nec unquam desinit orare qui non desinit amare: charitas clamor est."

Versus 11

"Cor meum conturbatum est." CASS. "Exponit dolores animi, quia virtus patientiae reliquit."

"Conturbatum," quia mens succubuit passioni suae.

"Lumen," id est, ratio nuper turbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis.

Versus 12

"Amici mei et proximi." ID. "Et pro his duobus solatiis gaudet humanitas, sed huic sunt cumulus passionis."

AUG. "Amici mei." " Hactenus confessus est quae patitur a se intus, etc., usque ad et haec etiam cuique versanti inter homines convenit."

Versus 14

"Tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum." CASS. " Ad iniquitatem consulentium non aperiens, etc., usque ad contra dolores corporis rugiebat."

Versus 16

"Quoniam in te, Domine, speravi," etc. ID. "Quia inter tot mala speravit in Domino, affirmat se audiendum in commemoratione emendationis."

"Speravi." Salutaris medicina malis, sperare, non deficere.

"In te, Domine," qui mutas tristia in laeta.

Versus 17

"Quia dixi: Ne quando supergaudeant mihi inimici mei." AUG. "Item caput de infirmis pedibus, cum sit in coelo. Non deserit illud quod habet in terra."

"Dum commoventur pedes mei." CASS. "Si commoventur aliquando humana infirmitate, irrident impii unde dolent pii."

Versus 18

"Paratus sum." ID. "Sciens me deliquisse."

"Dolor," quia deliquit: impius se defendit; justus contra se irascitur.

Versus 19

"Quoniam iniquitatem meam." ID. "Duo modi perfectae poenitentiae, confessio et emendatio, per fletus, eleemosynas, et hujusmodi."

Versus 20

"Vivunt." AUG. "Fruuntur mundo, firmati in mundanis, et quotidie plures fiunt."

Versus 22

"Ne derelinquas." ID. "De praeteritis absolutus, cum actione gratiarum auctorem salutis profitens Deum, laetus exclamat ne jam relinquatur."

CASS. "Quia gravior offensio post veniam."

AUG. "Exsultativa conclusio, ut certa spes sit imitantibus."

"Ne discesseris a me." Quomodo ergo supra: Ut quid me dereliquisti ? Vox est veteris hominis qui cum eo crucifixus, hic autem in persona propria loquitur.

PrevBack to TopNext