Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 39

Psalmus 39

Versus 1

"In finem psalmus." CASS. "Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum, et accepisse eum, et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt: unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei."

ID. "Hic Christus ex membris."

Versus 2

"Exspectans exspectavi." ID. "Exspectat, et ingratus: sed exspectans exspectat."

AUG. " Auctoritas ab antiquis in Abraham et caeteris, etc., usque ad qui noster est per cultum, non aliorum."

"Dominum." ID. "Non hominem, qui potest fallere et falli, et qui mecum indiget."

"Intendit." ID. "Mihi, ut prodesset: non me, ut et malos."

Versus 3

"Lacu." ID. "Tenebrae iniquitatum, infidelitatis scilicet et ignorantiae, etc., "usque: ad petra"contra lutum."

HIER. "In "lacu"vero et in "luto,"gentes idola colentes: vel, omnes terrena amantes."

Versus 4

"Carmen." HIER. "Non turpe, non theatrale, sed per Novum Testamentum."

"Videbunt." CASS. "Mirabilia tempore incarnationis facta."

AUG. "Videbunt, hoc quod primo de prioribus dixit, videbunt multi populi posteri."

Versus 5

"Nomen." ID. "Quod est salvator. Quasi: "Beatus,"etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebraeol saepe duplicantur hoc modo genitivi: vel, "beatus,"est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus."

"Insanias." CASS. "Idola, quae fallunt a veritate: vel, insaniae, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Haec falsa, sed opera tua mirabilia, coelum, terra, elidit superstitiones."

Versus 6

"Mirabilia tua." AUG. "Petrum ambulare super aquas in signo, non in saeculo, id est, fructibus saeculi."

AUG. "Salus verax, insania mendax, non est quod putatur."

HIER. "Vana sunt terrena, insaniae, irae et rixae, etc."

"Non est qui similis tibi." AUG. "Nulli auctores artium."

"Annuntiavi." Hic Christus in capite et membris. Haec sunt mira Dei, hae cogitationes quibus nemo est similis.

CASS. "Ecce mirabilia: incarnatio, justitia praedicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, laetitia sperantium. Primo, rudes et incompositi praeparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent."

AUG. "Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet."

"Multiplicati sunt super numerum." HIER., AUG. "Super numerum salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt."

Versus 7

"Sacrificium et oblationem noluisti." AUG. " Ut venit res, noluit quasi verba promittentia, etc., usque ad sed ille, qui fudit, surdus, non audit."

"Aures autem perfecisti mihi." Id est, perfecte me intelligere fecisti quid velles.

"Vel corpus aptasti mihi," ut ait Apostolus ad Hebraeos, id est, corpus aptum ad offerendum mihi dedisti.

"Holocaustum." Holocausta etiam non petisti pro peccato.

"Pro peccato." Quod supra oblationem, ut de hirco ἀποπομπάιohgr;ι, id est, emissario, qui cum peccatis populi in desertum mittebatur: vel, possunt esse duae dictiones pro peccato.

Versus 8

"Ecce venio" CASS. "Cum sacrificia cessent, constat venire Christum."

"In capite libri scriptum est de me." Ecce statim venio ut facerem voluntatem tuam, quia in capite hujus libri. Vel, sic est praefinitum apud Deum Patrem, qui est caput mei, qui sum liber, id est, forma justitiae hominibus.

Versus 10

"Ecclesia magna." AUG. "Toto orbe terrarum, non parva ut prius: et siquidem insurget timor, non prohibebit loqui."

"Domine, tu scisti." ID. " Labia sonant hominibus, etc., usque ad ut ad hoc non sim piger."

Versus 11

"Non abscondi." CASS. "(Quando potui prodesse) veritatem, promissionem, et salvationem."

Versus 12

"Misericordia tua." AUG. "Amor et timor perducunt me ad te."

Versus 13

"Capillos." AUG. "Bene in comparatione delictorum capilli ducti sunt. Nam ideo in Veteri Testamento sacerdotes radebantur, ut sic carnis vitia deposuisse viderentur."

Versus 14

"Complaceat." CASS. " "Complaceat,"Trinitatem personarum;"

"tibi," singulariter unitatem essentiae signat.

AUG. "Complaceat," "ait, non diffidens de potentia Dei, si adsit voluntas. Quasi: Si tu vis, potes, Domine."

"Respice." CASS. "Respectus ejus nostrum est auxilium."

Versus 16

"Qui dicunt mihi: Euge, euge." AUG. "Et qui bona dicit malo animo, et qui mala dolose laudando, uterque malus est et cavendus. De primis dixit: "Qui volunt mihi mala;"de secundis: "Qui dicunt mihi: Euge, euge.""

Versus 17

"Et dicant." CASS. "Haec est eorum exsultatio: haec enim professio in aeternum gaudentes efficit Christianos."

Versus 18

"Ego autem." CASS. "Hoc Christus ex forma servi: ne quis gloriam praedictae laetitiae sibi arrogaret. Mendicus, qui sibi non sufficit."

"Ne tardaveris." AUG. " "Nisi breviati essent dies,"etc., usque ad qui jam quaesita nutriunt."

PrevBack to TopNext