"In finem." HIER. " "Intellectus filiis Core," ut quamvis pauper et passus, etc., usque ad Apostolo dicente: "Mihi autem," etc.-- AUG. Quasi unius hominis vox est capitis et corporis."
Versus 2
"Beatus." Irridetur qui colit pauperem mortuum; sed "beatus."
AUG. "Propheta intelligentem super egenum et pauperem concelebrat."
HIER. "Prius Propheta a se, post inducet Christum."
"Qui intelligit." AUG. "Nota "qui intelligit,"ut et non petentibus detur: qui petenti dat bene facit, qui tacentem intelligit, beatus sine dubio est."
Versus 3
"Dominus conservet." ID. "Bene optat Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio."
"Et vivificet." ID. "In futura vita, vel, hic per justificationem."
Versus 4
"Dominus opem." CASS. "Ne putes beatum requiem hic habere: dolores ei mitigat, et precatur ne hominis infirmitas duris superetur; quasi, lectus quietis sunt haec bona temporalia: sed Deus facit haec doloribus plena, ne in eis spes habeatur."
"Lectum." AUG. " "Universum"enim "stratum,"id est, mundanam felicitatem provide convertit Deus in angustias."
CASS. "Hic trepidus ipse misericordiam petit: quia qui se peccasse sciebat, his jure tradi timebat: sed ne famuli Dei his afflicti videantur a Deo deserti, cum ipse Deus pertulit talia; unde dicit: "Inimici mei dixerunt."Vel, "lectus doloris.""
AUG. " Caro, in qua peccatum, etc., usque ad quando Adam infirmatus est praevaricando."
"Opem" AUG., HIER. "In infirmitate carnis, quae gravat animam."
"Stratum." AUG. " Est aliquod terrenum quod infirmus, etc., usque ad pro domo aeternae habitationis."
Versus 6
"Inimici mei." CASS. "Dominus de passione sua, quae secundum egenum fuit."
AUG. "Inimici mei." "Haec de Christo specialiter dicta sunt, sed et de membris dici possunt: et hodie fit tribulatio, ut nomen Christi exstinguatur: sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit."
Versus 7
"Et si ingrediebatur." CASS. "Nota tolerandos malos."
ID. "Non solum aperti inimici, sed et qui simulabant se amicos."
"Egrediebatur foras." A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus.
Versus 8
"In idipsum." AUG. "Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant."
"Susurrabant." CASS. "Non audent detegere consilium, quia in scelere "socii"sunt omnes: cum pauci soleant esse "auctores"scelerum."
Versus 9
"Nunquid." AUG. "Qui habet potestatem ponendi animam, nonne habet et resumendi eam?"
Versus 10
"Speravi." AUG. "In membris, quia alii fratres in illum aliquid sperabant, quia talis videbatur ut caeteri. Sic et esurire in pauperibus se dicit."
Versus 11
"Tu autem, Domine." AUG. "De resurrectione, quae est gloria egeni, ad confirmandam spem fidelium."
"Et retribuam eis." AUG. "Quia enim dispersi sunt per mundum, ad admonitionem est, nondum ad damnationem."
Versus 13
"Me autem." ID. "Affirmat quod oravit."
Versus 14
"Benedictus." CASS. "Laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione."
"Deus Israel." AUG. Judaei sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant: nos Israel. Aliter putassent pagani ficta quae dicuntur de Christo et Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum.
"A saeculo," etc. CASS. "Ex quo omnia coepta sunt administrari usque in saeculum futurum, ubi omnia aeterna."
"Fiat." HIER. "Geminatio ostendit hoc ab omnibus esse faciendum. Pro "fiat,"in Hebraeo scribitur, "amen, amen,"quod Aquila, "vere, vere,"transtulit, vel "fideliter."Et finit hic primus liber Psalterii secundum Hieronymum."