On this page
Psalmus 5
Psalmus 5
Versus 1
"Pro ea quae consequitur haereditatem." Quia hic honoratur cui habenda haereditas affirmatur, a qua aemula excluditur. Ecclesia est, quae haereditatem, id est, vitam aeternam, ipsum Deum accipit, quae hic loquitur de haereditate, quam sibi petit, et asserit, aemulam dicens excludi.
BEDA. "Id est, pro Ecclesia, quae, Christo resurgente, bonorum spiritualium dona percepit, quae et ipsa nonnunquam Domini vocatur haereditas, cujus pretioso est sanguine comparata: unde dictum est: "Postula a me, et dabo tibi gentes, haereditatem tuam."Totus ergo psalmus a persona catholicae profertur Ecclesiae, quae prima sectione orationem suam poscit audiri, haereticos et schismaticos praedicans a Domini muneribus esse excludendos. Secunda sectione per intellectum Scripturarum divinarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam deprecatur, perfidos inde asserens funditus fieri alienos. Ad postremum commemorans praemia beatorum, ut una praedicatione et malos praedicta poena converteret, et justos promissa praemia concitarent."
Versus 2
"Verba mea." CASS. "Hic innuit propheta trinam orationem esse faciendam. Sunt enim tria principalia vitia in prosperis, tria in adversis: contra quae trinam debemus facere orationem. In prosperis, contra carnis concupiscentiam, contra concupiscentiam oculorum, contra superbiam vitae. In adversis, contra timorem mortis, periculi, utilitatis."