HIER. "Sic lava ut mundes, lavantur enim quaedam, quae tamen non sunt pura."
Versus 5
"Quoniam iniquitatem." AUG., CASS. "Cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit: Tu ne punias, quia ego punio."
"Quoniam iniquitatem meam," etc.
"Contra me." AUG. "Post tergum peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis dedit, oblitus sui."
Versus 6
"Tibi soli peccavi." HIER. "Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus."
"Tibi soli." CASS. "Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est."
"Coram te." Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo praesente peccare non erubuit.
"Ut justificeris," etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur.
"Vincas cum judicaris." " Deus tantae justitiae est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur."
"Tibi soli." AUG. " Christo nullum habenti peccatum,etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat."
"Et vincas." AUG. "Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judaeos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es."
Versus 7
"In iniquitatibus." CASS. " Minuitur invidia peccati, etc., usque ad de uno arguitur et omnia confitetur."
Versus 8
"Ecce enim," etc. AUG. "Sic misericordiam dat, ut servet veritatem, ut nec peccata sint impunita ejus cui ignoscit. Ignoscit enim seipsum punienti. Misericordia ergo etiam est quod homo liberatur; veritas quod peccatum punitur."
"Veritatem," etc. CASS. "Quia in confitendo, veritatem dixit, quam Deus super sacrificia quaerit, supplicat sibi subveniri."
"Incerta et occulta." AUG. " Sunt et occulta quod talibus, etc., usque ad unde magis a peccato erat sibi cavendum."
"Occulta." CASS. "Ex auctoritate manifestantis, confidentia ablutionis et dealbationis."
Versus 9
"Asperges me." CASS. "Secunda est confidentia misericordiae Dei, quae multum est utilis: ne subrepat desperatio, quae omnibus peccatis gravior est."
"Hyssopo." Ibid. "Immolato sanguine intincta, super corpus leprosi aspergebatur, significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas."
AUG. " Hyssopus herba humilis, etc., usque ad in quibus est inflatio, sic humilitas superbiam."
"Super nivem." Ibid. "Incomparabiliter: unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix."
Versus 10
"Auditui meo." AUG. " Nota humilem. Audiam te, etc., usque ad et quia jam humilis jam "exsultant ossa humiliata.""
Versus 11
"Averte." CASS. "Ex confidentia securus, petit deletionem omnium peccatorum et plenam restitutionem."
Versus 12
"In visceribus meis." Ibid. "Unde adulterium exiit. In utrisque partibus, anima et corpore remedium curationis petit, quia in eis peccavit. Sic desiderat expiari, ut videatur nil tale ultra velle committere."
Versus 13
"Ne projicias me a facie tua." CASS. "A peccatis faciem averte, sed non me a facie tua, unde lumen et sanitas veniat."
Versus 14
"Spiritu principali." AUG. "Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per "spiritum rectum,"Filium;"
Versus 13
"Spiritum sanctum," suo nomine, per "spiritum principalem," Patrem.
CASS. "Spiritum prophetiae qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de caeteris."
Versus 15
"Docebo." Ibid. "Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor."
Versus 16
"De sanguinibus." Ibid. " Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quae de corruptione carnis et sanguinis veniunt."
"Justitiam tuam." Ibid. "Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiae fuit confitentem suscipere; et hae duae res semper in judicio Domini adjunctae sunt."
Versus 17
"Laudem tuam." AUG. "Quod me creasti; quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti."
Versus 19
"Sacrificium Deo." CASS. "Quod illo tempore pro expiatione ponebatur."
"Benigne fac." Ibid. "Jam gaudens, de aedificatione Jerusalem prophetat, ubi sacrificium justitiae."
"Muri." Aug. "Munimenta immortalitatis nostrae construantur in fide, spe, et charitate."
Versus 21
"Tunc acceptabis sacrificium." Ibid. " Modo sacrificium pro iniquitate, etc., usque ad tunc justitia erit sacrificium, "oblationes" minores sancti, "holocausta," perfecti."
"Tunc imponent." CASS. " Sacerdotes, "vitulos" innocentes, etc., usque ad fideles pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati."