Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 51

Psalmus 51

Versus 1

"In finem pro," etc. HIER., AUG. " Doeg prodidit David, etc., usque ad Non est hic oratio pro malis, sed prophetia quid sit eis futurum."

Versus 2

"Doeg." CASS. "Adversarius David significat Antichristum, qui totum orbem movebit; qui veniet per signa, et miracula ante adventum judicii, et auxilium a Saule, id est, a diabolo petens, nuntiabit venisse David, id est, Christum in domum Achimelech, id est, ad Ecclesiam, quae est regnum Patris."

"Abimelech." HIER. " Dicit, in Hebraeo Achimelech, etc., usque ad ergo Abimelech patris mei regnum, et significat Judaeos."

Versus 3

"Quid gloriaris in malitia," etc. CASS. "Prima est invectio in Doeg, ut fideles corroboret, contra Antichristum et ejus complices."

Versus 4

"Cogitavit." Ibid. "Levis mens, praeceps dictio, non ante cogitat quam loquatur, unde: "In ore stultorum est cor eorum.""

"Sicut novacula," etc. Ibid. "Quae dum promittit innovationem, incidit ita ille dolosus, Antichristus scilicet, beatitudinem, et occidit."

Versus 5

"Dilexisti malitiam," etc. CASS. "Non deserit malum, qui diligit super benignitatem; et si benignitas tangit animum, refugit."

Versus 6

"Lingua dolosa." Ibid. "Id est, dolosa verba fallaciae ministra, aliud in corde gestantium, aliud in ore promentium."

Versus 7

"Propterea Deus." CASS. "De celeri fine iniqui."

"Et radicem tuam de terra viventium." AUG. " Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terrae."

Ibid. "Radix mali cupiditas, quae non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis."

Versus 8

"Videbunt justi." Ibid. "Pro dejectione ejus irrisio."

"Videbunt justi." Ibid. " Quid malis sit, etc., usque ad quia plus omnibus aliis malis fideles decipiet."

Versus 10

"Ego autem," etc. Ibid. "Quomodo contra eum bonus se habeat."

CASS. "Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariae partis: ecce perfecta demonstratio."

"Oliva fructifera." AUG. "Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judaei, et insertus est oleaster de gentibus."

CASS. "Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est prae consortibus suis."

"In aeternum et in saeculum saeculi." AUG. "Quod dixit "in aeternum,"repetit "in saeculum saeculi:"ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni coelorum."

Versus 11

"Fecisti, et exspectabo nomen." Ibid. "Praedicta scilicet, quod sim oliva, quod speravi in misericordia in aeternum."

PrevBack to TopNext