"In finem pro," etc. CASS. " Intellectus David prophetae, etc., usque ad hic de adventu judicii."
AUG. " Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi."
"Dixit insipiens." Ibid. "Increpatio malorum."
"Insipiens," Ibid. " omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus."
Versus 3
"Deus de." CASS. "Vel de coelo, id est, per sanctas animas admonuit, ut videat, etc."
"Si est," etc. Ibid. "Aut si non intelligit, si saltem est requirens intelligere Deum."
Versus 4
"Omnes declinaverunt." Ibid. "Congruus ordo. Prius declinant; tunc inutiles; inde non est qui faciat bonum."
Versus 5
"Nonne scient." Ibid. "Comminatio malorum per finem."
AUG. " Minatur illis, etc., usque ad. Sed merito hoc eis, quia:"
Versus 6
"Deum non invocaverunt." Ibid. "Consolatur gementes, ne prosperantes imitentur, quia "Deum non invocaverunt,"unde cito perituri sunt, consolatio fidelium."
"Ossa eorum qui hominibus placent." CASS. "Boni sibi displicent, dum carnem castigant: placent mali."
"Confusi sunt." Ibid. "Id est, confundentur, separabuntur, ut generaliter legatur de omnibus malis, sed Israel salvabitur."
Versus 7
"Quis dabit ex," etc. AUG. "Salus autem parturienti Ecclesiae."