"In finem in carminibus." AUG. " "Intellectus." Magna cura debet intelligere Ecclesia, etc., usque ad qui pro molestis civium fugit in solitudinem."
Versus 2
"Exaudi, Deus, orationem meam." CASS. "Oratio, praemissa contra mala, vel fluctus saeculi."
"Ne despexeris deprecationem." Ibid. "Si enim Deus dat temporalia alicui petenti, ejus tamen oratio ei non est accepta, quia caret debito fine."
Versus 3
"In exercitatione," etc. AUG. "Omnis malus vivit, vel ut corrigatur, vel ut per eum bonus exerceatur."
Versus 4
"Conturbatus sum a voce inimici." AUG. "In ipsa pugna, dum et inimicos vult diligere, et abundante militia incipit odisse, et ita incipit in fluctibus mergi."
HIER. "Conturbatus. Vel, conturbatus sum a voce inimici, qui me Samaritanum et daemonium habentem dicebant."
Versus 5
"Cor meum conturbatum." CASS. "Lege carnis, animus turbatur in me, non exit a me"
Versus 6
"Timor et tremor." Ibid. "Proprietas mortis est, ut eam prius timeamus, unde contremiscamus."
"Contexerunt me tenebrae." HIER. " "Tenebrae"sunt mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui contegunt ipsam: qui odit fratrem, in tenebris est."
Versus 7
"Quis dabit mihi pennas sicut?" AUG. "Sed in hac infirmitate quid ait?"
"Quis dabit mihi pennas?" Vult ad tempus separari a tot scandalis, ne peccata infirmus augeat manens inter ea.
"Sicut columbae," etc. Ibid. "Non sicut corvo, etc., "usque ad sed manere necesse est propter vos,"et sic est meritum ex desiderio."
CASS. "Columba. Vel columba emissa inveniens lutosa ad arcam reversa, sic Christus inveniens lutosa corda Judaeorum avolavit ad gentes."
Versus 8
"Ecce elongavi." CAS. "Illud tangit, quod Christus vitabat, persequentes, ut occasionem irae demeret, et manebat in desertis orans: in quo docebat nos in secreto conscientiae orare et quiescere, cum a malis premimur."
"Et mansi in solitudine," gentium; unde: "Laetetur disertum, et floreat tanquam lilium." Et alibi: "Laetare, sterilis, quae non paris".
Versus 9
"Exspectabam eum." Diapsalmus. Jam in solitudine salvus sperat auxilium Dei, et imprecatur civibus.
CASS. "Exspectabam (ut ex persona Christi legatur) in solitudine, non ex me securus praesidium patris "sustinui, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus,"ne caderem vel cederem malis in passione, "a tempestate"ne irascerer."
"Divide." Ibid. "Ne sit superba unitas, ne malitia habeat effectum."
"In civitate." Haec est civitas de qua per prophetam Dominus: "Ego Deus et non homo, et civitatem non ingredior." Est tamen alia, quam Deus inhabitat, de qua dicitur: "Non potest abscondi civitas supra montem posita."
Versus 11
"Et labor in medio ejus," etc. AUG. "Jam labor in medio, quia iniquitas: quies autem in humilitate."
Versus 12
"Usura," etc. Ibid. "Quia plus exigit in injuria. Vel qualibet re, quam accepit, non dimittit, ut sibi dimittatur."
Versus 13
"Quoniam si inimicus." CASS. "Exprobratio Judae, dum ex persona Christi legitur; vel, hucusque de apertis inimicis egit Ecclesia, jam nunc de occultis."
"Abscondissem me forsitan ab eo," etc. Ibid. "Magna patientia ita locum daret verbis, ut se absconderet ne videret adversarium."
Versus 14
"Tu vero, homo." AUG. "Olim, quia aliquando bonum consilium dedisti."
"Unanimis." CASS. "Quia inter Apostolos fuit dux, ad castella et vicos praemissus."
"Notus," quia praescivit traditorem, ut sic Christus specialiter contra Judam loquatur.
HIER. " Vel sic, generaliter contra quemlibet virum Judaicum, etc., usque ad legis instituta vel buccellam."
"Unanimis." AUG. "Qui aliquando bene monuisti;"
"Dux:" feci te ducem super populum meum.
"Notus," de eadem gente.
"Notus meus. Qui simul." Ibid. "Qui in eadem Ecclesia mecum fuisti."
Versus 15
"Cibos." CAS. "Corporales, qui solis iniquo poterant esse dulces. Solet vir iniquitatis comessationibus mitescere, unde huic gravior culpa."
Versus 16
"Veniat." Ibid. "Sicut supra apertis, ita hic occultis imprecatur. Et ne putetur unus de quo agebat, communicat poenas Judaeis, id est, communiter Judaeis cum aliis imprecatur."
AUG., HIER. "Veniat mors." " Tangit hic initium schismatis, etc., usque ad et loquitur in eadem voce Christus et Ecclesia."
AUG. "Veniat:" "Ut super illos, qui initium schismatis fuerunt et sese superbi separaverunt, venit nova mors; aperuit enim terra, et vivos absorpsit."
"Descendant in infernum viventes." Ibid. " Ut duces terra absorpsit, etc., usque ad ita hi scienter peccantes descendunt."
"Viventes." Ibid. "Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes terrenae cupiditatis biatu absorbeantur."
"In habitaculis." Alienae sunt, non naturales, sed hospitio susceptae, quasi adventitiae, vel prius "in habitaculis," id est, in occulto, post "in medio," id est in aperto.
Versus 17
"Ego autem," etc. CASS. "Affirmat, quid sibi et illis fiat, alternatim procedendo."
Versus 18
"Vespere et mane." HIER. "Quia salvavit, ideo vespere, quo captus;"
"mane," quo judicatus;
"meridie," quo crucifixus.
"Narrabo," praeterita opera.
"Nuntiabo," virtutes et opera quae faciet: et ideo exaudiet, etc.
AUG. "Vespere." " De praeteritis "narrabo,"etc., usque ad contra illos qui non amant pacem, quia amavi pacem."
CASS. "Narrare, ad vesperam pertinet, quo dixit omnia quae Judas disponebat."
"Nuntiare" de mane, quando dixit Pilato: "In hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati."
Versus 19
"Appropinquant mihi." Nomine, non numine; corpore, non mente; numero, non merito.
"Quoniam inter multos erant mecum." HIER., AUG. " "Quia in multis, mecum,"id est, baptismo Evangelii, lectione, festis et hujusmodi, sed non in paucis, mecum. In omnibus sacramentis mecum, sed non in fide, spe et charitate, sine qua nihil sunt omnia."
AUG. " Vel, "in multis," id est, in paleis, etc., usque ad ita et illi in multis mecum."
Versus 20
"Exaudiet Deus," etc. CASS.
"Ad meridiem," quando emisit Spiritum. Ecce quanta breviter mysteria: vel, "salvabis mane, et vespere, et meridie:" unde non ingratus "narra," et "annuntia," et "ipse exaudiet," etc.
"Humiliabit illos qui est ante saecula." Ibid. "De superbia, ut credant. Vel "humiliabit"ut tollat locum et gentem."
"Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum, extendit manum suam in retribuendo," etc. AUG. "Quia sensus perfidorum incommutabilis."
Versus 21
"Contaminaverunt:" CASS. "quia illi contaminaverunt et divisi sunt: armantur amplius justi, liberantur infirmi, qui curam habent in Deum."
Versus 22
"Ira." Ibid. " Vindicta judicii, etc., usque ad suis appropriat."
"Cor." AUG. "Voluntas secreta Dei, quae in Scripturis continetur."
"Molliti sunt sermones." CASS. "Vel ideo hoc illis, quia mollierunt sermones adulando, qui sunt "jacula"dum dicunt: "Reus est mortis.""
AUG. "Sed si tibi puero qui lacte minoris doctrinae nutriris adhuc duri sunt, ne irascaris uberibus Ecclesiae; sed jacta in Dominum, non alium qui portus est, vel saxum navi, non portus fluctuati in saeculo."
"Ipsi sermones," etc. CASS. "Quia molliti non perdunt virtutem, sed eis armantur evangelistae, et feriunt corda hominum ad amorem pacis, et a perplexis haereticorum quaestionibus liberant infirmos."
Versus 23
"Curam tuam." Ibid. " Cura saeculi, etc., usque ad: "ita viri tristitia nocet cordi. Fluctuationem." Et si hic, verba fluctuationis fuerunt: "Contristatus sum in exercitatione," etc."
Versus 24
"Tu vero," etc. AUG. " Hi tunc non fluctuabunt, etc., usque ad Vae! qui peccant et non poenitent."
"Dies suos, ego autem," etc. Ibid. "Voluntarios non a Deo constitutos."