Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 55

Psalmus 55

Versus 1

"In finem," etc. AUG.

"Populus, qui a sanctis longe fit in tituli inscriptione:" cui contradicit tam Judaeus, quam omnis qui non vult habere regem Christum; et ipsi, qui tribulant Ecclesiam: contra quos hic psalmus confirmat Ecclesiam.

"In tituli inscriptione ipsi David cum tenerent eum." " Tituli inscriptio, etc., usque ad persecutores qui Ecclesiam, sicut uvas, calcant."

"Allophyli." " Idem quod "populus qui a sanctis longe factus est. Geth," id est, in torculari. Legitur David, etc., usque ad sed, cum premitur, sterilis non est."

Versus 2

"Miserere mei, Deus." CASS. "Orat Ecclesia, summatim tangens tribulationes, in quibus per spem Dei "finit"se non timere, id est, in fine primae partis dicit se non timere."

"Impugnans tribulavit me," etc. AUG. "Homo visibiliter: diabolus invisibiliter, unde periculosior est tribulatio."

Versus 4

"Ab altitudine." CASS. " "Altitudo diei,"mundus, ubi superbiae tumor: ut gravior sit tribulatio, dicit se a superbis conculcari."

AUG. "Ab altitudine." " Alia littera, etc., usque ad non ait: Non timebo, sed, "sperabo" in te."

"Diei Dies," Christus est, cujus duodecim horae, duodecim sunt Apostoli: unde ipse ait: "Nonne duodecim horae sunt diei?" Hujus "diei altitudinem" inimici non possunt attingere, unde in passione Christi: "Tenebrae factae sunt."

Versus 6

"Tota die," etc. CASS. "Enumerat mala, quae sustinendo fit et inimicorum conversio, unde et per spem Dei dicit se non timere, sicut prius fecerat."

Versus 7

"Inhabitabunt." AUG. " Vel, aliqui ex his qui longe a sanctis, etc., usque ad si enim falsa dicunt de te, coelum non auferunt, nec isti nocent."

Versus 8

"Pro nihil." Ibid. "Quia nullus inde tibi labor, quasi nihil inde tibi sit, quia, etsi desperati, tamen verbo curas; vel pro nullis eorum meritis, sed gratis per pietatem."

"In ira populos confringes," dum per flagella Dei resipiscunt, vel dum iram Dei praevident.

"In ira populos confringes." " Quia terres tribulationibus, etc., usque ad et ira consumptionis, qua mali puniuntur ad peremptionem."

Versus 9

"Deus, vitam meam annuntiavi tibi." Triplex vita hominis: naturae, qua vivimus et spiramus; gratiae, qua in Christo vivimus; peccati, quae in vitiis agitur. Duae sunt a Deo, quia bonae, vita scilicet naturae, et vita gratiae: tertia est ab homine, quia mala. Has omnes Deo annuntiare debemus.

CASS. "Deus, vitam. Confringes," "et ego ad institutionem eorum vitam meam ante, quae semper mala. Vitam Deo nuntiat, qui peccatum confitetur: non Deum docens, sed se damnans, ut solvatur."

"Posuisti lacrymas," etc. AUG. "Piae lacrymae, quae pro inimicis rogant: et ideo acceptae Deo, sicut ipse promisit."

Versus 10

"In quacunque die," etc. CASS. "Sive in pueritia, sive in media aetate, sive in fine vitae. Mira clementia, quae quodlibet tempus conversionis nostrae exspectat, et quandocunque rogatur, indulget!"

"Deus meus es, tu." AUG. "Etsi omnium, meus proprie, qui mihi subvenis, quem colo et amo. Alii alieni sunt."

Versus 11

"In Deo laudabo verbum." Ibid. "Verbum, id est, doctrinam et sermonem; quidquid loquar, laudabo in Domino, id est, ei attribuam: et si quid urget speravi, et ideo non timebo."

AUG., HIER. "Vel, in Deo Patre Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto. Hoc de potentia Verbi dicitur, qua est aeternum et consubstantiale Patri, et postea de humanitate, subdit: "In Domino,"id est, in Christo, qui Verbum caro factum est."

"Laudabo sermonem," etc., id est, praedicationes, quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit. Haec duo praedicat iste, potentiam verbi, et humanitatem Christi.

"In Deo laudabo." Vel ita, ut Trinitas naturae personaliter per tria verba, quae ponit.

"In Deo" Patre "laudabo Verbum," id est, Filium;

"In Domino," id est, in Spiritu sancto "laudabo sermonem," id est, Filium.

Versus 12

"In me sunt." Intus, quae a nobis nunquam recedunt;

"Vota laudationis" quae in aeternitate reddentur.

CASS. "In me sunt." "Ecclesia jam de malis saeculi libera in futura beatitudine, vel etiam hic, laudem Dei cantaturam se dicit."

Versus 13

"Quoniam eripuisti." CASS. " Vel de futuro potest accipi sic, etc., usque ad ubi etiam perfecte Deo placet, unde addit: "Ut placeam," etc."

PrevBack to TopNext