Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 58

Psalmus 58

Versus 1

"In finem ne." CASS. "Frustra tentat aliquis disperdere quod toties divina prohibet auctoritas."

"Ne disperdas." AUG. " Cum Pilatus dixit: "Quod scripsi, scripsi,"etc., usque ad et famam habere in omnibus gentibus."

CASS. "Orat primo liberari ascendendo ab imis ad alta: orat etiam pro salute gentium."

AUG. "Loquitur hic integer Christus, scilicet caput et corpus."

Versus 2

"Eripe." Ibid. "Dum qui sine macula est, hoc petit, quid necessario petamus, ostendit."

"De inimicis." CASS. " Quatuor genera sunt adversariorum,etc., usque ad de his ergo ait: "Eripe me," etc."

Versus 4

"Fortes." AUG. " Etiam sunt, qui praesumunt de justitia sua, etc., usque ad sed "sperantes in divitiis praevaluerunt in vanitate sua.""

Versus 5

"Iniquitas." CASS. "Malivolentia: "peccatum,"operis."

Versus 6

"Exsurge." AUG. "Quia dormire videris, "In occursum."Quasi curro ad te merendo: Et tu, occurre mihi, id est, redde pro merito."

"Vide." Ibid. " Id est, fac videri quomodo ad te curro, etc., usque ad postquam vidisti me mori, credis me patri aequalem."

Versus 7

"Convertentur." CASS. "Diapsalmus. Orata salus gentium affirmatur, et oraturo Judaeorum salus."

"Ad vesperam," " id est, serius post ascensionem et missum Spiritum, etc., usque ad jejuno bis in sabbato."

"Circumibunt." AUG. "Munient Ecclesias contra haereticas impugnationes. Et, ecce in manifesto loquentur."

Versus 8

"Et gladius." Ut mactent et manducent.

"Quoniam quis audivit?" " Quasi nullus, ita omnes mirabuntur, etc., usque ad ad nihilum deduces vel convertes."

"Gladius." Ibid. "Hic est gladius bis acutus utroque incidens Testamento, quo mactat Petrus reptilia sibi in disco ostensa, quando dictum est ei: "Surge, Petre, macta et manduca.""

Versus 9

"Deridebis eos ad nihilum." Ibid. "Eos dicentes, "Quis audivit?"quare? Quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes, quia omnes gentes Christianae futurae sunt; et dicitis, quis audivit?"

Versus 10

"Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus." Ibid. "Etsi possem perdere Judaeos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem."

Versus 12

"Ostendit." Ibid. "id est, quantam circa me habeat misericordiam demonstravit mihi in illis, circa quos non habet; unde Apostolus: "Sustinuit vasa irae apta, et ad interitum, in multa patientia, ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiae"."

"Ne occidas." " Potest de Judaeis accipi, etc., usque ad ostenditur quae misericordia sit "insertis.""

CASS. "Consideranti quid de eis sit agendum, si non sint testes legis et mortis Christi."

"Ne quando obliviscantur." AUG. Etsi non modo obliti sunt, cum non sint testes legis et mortis Christi.

"In virtute tua." Quia tu fortis, non ipsi.

"Depone," ibi fuit opprobrium omnibus. Vel, depone eos in eo quod mali sunt, ut boni surgant: ut in Paulo, quia non surgeret Paulus, nisi prius caderet Saulus.

Versus 13

"Delictum oris eorum." Ibid. "Non eos, sed "delictum"occide, ut, resuscitatum quem perdere voluerunt, paveant."

CASS. "Et comprehendantur" " conversi; quia factum eorum, etc., usque ad facinus vero delevit venia."

"In superbia." AUG. "Superbia comes est invidiae: nec fieri potest ut superbus non invideat: unde et diabolus invidet homini."

"Et de exsecratione." " Vel maledicto, quod putastis maledictum, etc., usque ad quia in his deprehensi sunt."

Versus 14

"Annuntiabuntur in consummatione." Vel, annuntiabuntur consummationes, id est, praedicabitur ab Apostolis: Ubi abundavit delictum exercitationis et mendacii, superabundavit gratia perfectionis; et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis.

"In ira consummationis." Est enim ira, id est, vindicta Dei "consummationis," quia aliquando vindicat Deus, ut perficiat; est et "consumptionis" ut cum dicet: "Ite, maledicti, in ignem aeternum. Et scient." Antea enim justi sibi videbantur Judaei: sed ostenditur eis, quod non sine Christo, qui dominatur Jacob: et deposita superbia, sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt.

Versus 15

"Convertentur ad vesperam." CASS. "Diapsalmus. Affirmatur salus Judaeorum, et utroque pariete collecto grates aguntur."

Versus 16

"Murmurabunt." Ibid. "Vel, "murmurabunt,"id est, dolebunt, quod etiam nunc tantum dispergentur; vel, "murmurabunt"contra pigros, id est, increpabunt alios nolentes credere."

Versus 17

"Ego autem." Ibid. "Concluditur hic psalmus, ubi utroque pariete in angulari lapide conjuncto jam tota Ecclesia gaudet."

"Et exaltabo." Transactis temporibus cum nox saeculi transierit, ut et Christus mane surrexit: unde "Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia." Apostoli, vespere fleverunt mortuum, mane ad resurgentem exsultaverunt.

"Misericordiam." Quia totum gratis das: cum multa dixerit, non tamen omnia, in hoc uno omnia comprehendit.

PrevBack to TopNext