"In finem ne disperdas David in tituli," etc. CASS. "Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judaeorum, ne similia faciamus."
Versus 2
"Si vere utique justitiam loquimini." AUG. " Omnibus facile est loqui justitiam, etc., usque ad quia rex vester sum, ut titulus ait: "Recte." Judaei sic de Christo judicaverunt, ut ficte de eo locuti probentur."
Versus 3
"Manus vestrae." Cor sequitur manus: quidquid vis, et non potes, Deus factum putat.
"Concinnant." " Vel connectunt, scilicet, aliud alii adjungentes, etc., usque ad unde flagello de resticulis cecidit Dominus ementes et vendentes in templo."
Versus 4
"Alienati sunt peccatores a vulva." " Vel, alienati sunt a vulva Ecclesiae, etc., usque ad abortivi excutiuntur."
Versus 5
"Furor illis." Ibid. "Non laudatur ipsa res a Scriptura, undecunque datur similitudo, ut de iniquo judice, qui rogantem viduam vix audivit."
"Surdae et obturantis." CASS. "Non solum non faciunt, sed nec audire volunt."
AUG. " "Terra,"praesentia, quibus delectatur homo;"
"cauda," praeterita.
Versus 6
"Venefici incantantis." Ibid. " Vel secundum aliam litteram: "Medicamenti medicati a sapiente." Medicamentum medicatum, etc., usque ad hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum."
Versus 7
"Deus conteret." CASS. "Quae eis retributio."
AUG. "Aspides, Judaei, dum insidiosa tentabant; leones, dum mortem inclamaverunt; horum "Molae fractae,"quando surrexit Christus."
"Dentes." Dolosa verba.
"In ore." Verbis suis capiet eos. "Molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient:" Inclamationes mortis.
"Confringet," ne ad effectum veniant; quod exponit.
Versus 8
"Ad nihilum," dicens.
"Tanquam aqua." Ibid. "Torrentibus etiam comparantur, quia sonantes ad saxa superbiae improvisi sunt et praecipites, sed cito transeunt. Tot malis comparantur."
"Intendit arcum." Vindicta donec intus et extra infirmentur, et auferantur, a conspectu Dei, missi in gehennam, hic in praesenti, a terra sua.
Versus 10
"Priusquam spinae." Ibid. "Id est, peccata intelligant."
"Rhamnum," id est, acutam damnationem, in extremo ignis vitiorum absorbet eos, id est, devorat.
"Rhamnum." Genus herbae prius mollis, sed quae post in spinas vertitur: sic et peccata modo delectant, sed post pungunt.
"Sicut viventes, sic," etc. Quia non vera, sed falsa est impiorum vita: videntur vivere, nec vivunt.
"Sic in ira absorbet eos," quia Deus tranquillus judicat, vel quia non est ira comparatione futurae.
Versus 11
"Laetabitur justus cum viderit vindictam" CASS. "Correctio justorum de ultione iniquorum."
Versus 12
"Et dicet homo." AUG. " Sicut justo Dei judicio fit, etc., usque ad et quia ignis absorbet malos, ergo est "Deus judicans eos" in terra."