Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 65

Psalmus 65

Versus 1

"In finem." AUG. " Judaei ex legis justitia sperabant sibi bona temporalia, et resurrectionem, etc., usque ad pro fide gentium ad eamdem spem resurrectionis vocaturum."

"Jubilate Deo, omnis terra," etc. CAS. "Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere, quae omnibus dat vitam."

Versus 2

"Date gloriam." AUG. "Non ut Judaei, qui meritis suis dant justitiam, et invident gentibus gratiam."

Versus 3

"Quam terribilia." Ibid. "Si gaudes et time, ne quod datum est humili auferatur superbo: sicut factum est Judaeis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time, ne forte nec tibi parcat."

"Opera tua, Domine." CAS. "Breviter mysteria incarnationis dicit opera, quod Deus homo, quod passus, mortuus, et hujusmodi."

"In multitudine virtutis tuae." AUG. "Hic innuit resurrectionem ad quam, exclusis mendacibus Judaeis, adhibentur gentes."

BEDA. " Resurrexit Dominus; multi crediderunt in eum, etc., usque ad per gratiam biberunt."

"Mentientur." Opera sunt terrae, quae inimici mentiuntur, contra mentientes, "omnis terra adoret," etc.

AUG. "Mentientur." " Solent mentiri inimici, etc., usque ad adoret omnis terra."

Versus 5

"Venite." CAS. "Diapsalma. Incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut una fides jungat, quos unum praemium exspectat: ubi exponens illa opera, aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes, repressis Judaeis."

Versus 6

"Qui convertit." Ibid. "Opera, in quibus terribilis, et quae sunt ea, subdit: "Qui convertit mare."In flumine Jordani ad litteram, mystice in labenti mundo."

"In flumine." Ibid. "Licet remissa sint peccata, tamen in decursu mortalitatis adhuc sunt, non enim mox immortalitas."

"In flumine." AUG. "Flumen est mortalitas saeculi ubi alii veniunt, alii recedunt: sed qui in Christum credit, transit pede in se humilis, non equo superbus."

"Ibi laetabimur." Ibid. " Vel sic: Terribilia sunt opera, etc., usque ad et in his laetantur Christiani."

"In ipso." Ibid. "Quando erit omnia in omnibus, vel in ipso qui dominatur, in virtute sua."

Versus 7

"Non exaltentur." Ibid. "Pro lege quasi plus illis debeatur."

"Omnes enim peccaverunt," etc.

Versus 8

"Benedicite." CAS. "Diapsalma. Monet gentes benedicere Deum, qui licet probet tribulationibus, tamen ducit ad regnum; haec enim videntur obviare promissae resurrectioni."

"Auditam facite." AUG. Palam, ut qui diligit Deum, diligit et proximum.

"Vocem laudis ejus." Quam dicit Pater de Filio: "Hic est Filius meus."

Versus 9

"Qui posuit animam." Ibid. "Enumerat hic quibus causis debeat praedicari."

Versus 10

"Quoniam probasti nos." AUG. "Non dedisti in commotionem. Quoniam probasti, non in praeceps dedisti, probasti adversis, igne charitatis, qui non sinit sentire tormenta, vel, igne tribulationis nos examinasti, etc."

Versus 11

"Laqueum." AUG. "Non qui decipit, sed qui probat."

Versus 12

"Transivimus." CAS., AUG. " Tu haec omnia, et nos, etc., usque ad hoc in tentationibus nobis fit."

Versus 13

"Introibo." CAS. "Ecce quae bona contra praecedentia mala, ut roboret."

"In holocaustis." " Id est, ut me offeram conspectui tuo, etc., usque ad sed se quod charius est substraxit."

Versus 14

"Distinxerunt." AUG. "Distinguit, qui se dicit nihil esse, Deum omnia; et, se eo egere, non illum se."

"Et locutum est os meum." Quem prae omnibus manifestavi praevalere omnibus aliis votis in tribulatione mea, non victus tribulatione.

Versus 15

"Holocausta medullata." Meipsum cum medullis intimi amoris.

"Incenso arietum." Ibid. "Vel, cum "incenso,"quod est oratio; et "arietibus,"quia duces gregis maxime orant pro grege."

"Cum incenso." HIER., AUG. "Cum oratione Apostolorum, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destructione bestialitatis et repugnantiae. Boves; cervicositatem;"

"cum hircis," petulantiam; haec in me mactando vitia.

"Offeram tibi boves." AUG. "Si offeruntur triturantes, non remanent tamen peccatores: sed per poenitentiam sanati offeruntur; et ipsi non per se, sed potius adjuncti bobus, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis."

Versus 16

"Venite, audite." Diapsalma. Jam expositis omnibus, item monet non tam rudes, sed devotos, ut exemplo suae liberationis amplius confidant in Domino: benedicens eum de exauditione. Ita ego facio, et o vos gentes, "venite."

Versus 17

"Ad ipsum ore meo clamavi." CAS. "Exponit quanta fecit animae suae, subdens: "Ad ipsum,"etc. Hoc fecit animae meae, ut clamarem ad ipsum, cum gentes ad idola: et quod extra loquor intus habeo, et non iniquitatem, quia sic puritas orationis, auditur."

"Clamavi et exaltavi in corde." AUG. "Id est, ipsum publice praedicavi, et in secreto confessus sum. Quod in ore, hoc et in corde habeo: tamen "holocausta medullata offeram."His duobus perfectus est Christianus."

Versus 18

"Meo." Suum est, quod non est perversum; proponit merito, ut discant prius laborare quam praemium quaerant.

Versus 20

"Orationem meam," etc. Haec duo connexa sunt; si non suspenditur oratio, nec protelatur misericordia.

PrevBack to TopNext