Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 66

Psalmus 66

Versus 1

"In finem." CAS. "Post canticum resurrectionis, deprecationem suam Propheta subdit, ut benedicti ad Dei cognitionem ducantur. Prophetat benedictionem omnium per adventum Christi."

AUG. "Quia in praecedenti psalmo monuerat nos benedicere Deum; quod non possumus, nisi ipse prior benedicat nos; ideo hoc precatur benedici, dicens: "Deus misereatur nostri et benedicat,"etc."

Versus 2

"Deus misereatur." Ibid. "Prior est benedictio Dei, quae est quasi pluvia terram nostrae mentis irrigans: inde nos benedicimus eum, quod quasi fructus est, et in utroque nos crescimus, non ipse. Dicat ergo desiderans pluviam Dominicae benedictionis: Deus misereatur, etc."

"Deus misereatur nostri et benedicat." CAS. " Sed qui multi volunt, etc., usque ad et quia cognoscitur in gentibus Christus: "Confiteantur," etc."

"Benedicat nobis." Ibid. "Benedicit Creator creaturae, multiplicando, numero et merito. Benedicit creatura Creatori, eum corde, voce et opere, laudando, et omne bonum, quod habet, ei ascribendo."

Versus 4

"Confiteantur tibi populi, Deus." Ibid. "Post notitiam hortatur confiteri pro directione et judicio."

Versus 5

"Laetentur et exsultent." AUG. "Quia jam confessi non timent futura judicia, quibus Christus est advocatus, non judex, "laetentur.""

Versus 6

"Confiteantur tibi populi, Deus." CAS. "Eadem admonitio ad aliud tendens, quia terra dedit fructum, et si idem initium sensus, tamen ad diversa tendit."

Versus 7

"Terra dedit fructum suum." HIER. " Mariae Christum, etc., usque ad: Sed non illa sola hoc debet, imo, "Benedicat" etiam "nos. Deus, Deus noster.""

Ibid. "Ter trinitas, "eum,"unitas."

Versus 8

"Et metuant eum." CAS. "Metus inter beneficia postulatur, ut credita caute custodiantur: Timor Dei incipit, et consummat; qui timere novit, amare non desinit."

PrevBack to TopNext