Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 68

Psalmus 68

Versus 1

"In finem." AUG. " Commutatus est ex forma Dei in deterius Adam, etc., usque ad pati secundum Graecos."

CAS. "Quartus psalmus qui latius de passione, et resurrectione. Agitur de causa "commutationis,"id est, passione Christi. Hic loquitur Christus caput et corpus."

Versus 2

"Salvum me fac." Primo, precatur salvus fieri, quia multa patitur, quantum ad se gratis, sed quod alius rapuit, ipse solvit. Haec est vox grani sinapis contempti, dum in horto obruitur, quod crescit in magnum olus: hoc fuscum et aspernabile prorsus. Sic et Christus, de quo: "Vidimus eum non habentem speciem neque decorem," sed tamen occupavit faciem terrae, factus mons magnus.

"Aquae usque ad animam meam." AUG. " Id est, turbae, etc., usque ad ultra quam non habent mali quid eis faciant."

Versus 3

"In limo." AUG. " Homo factus est delimo terrae, etc., usque ad id est, virtus carnis evadendi passionem."

"Substantia." " Dicuntur divitiae, etc., usque ad id est, non inveni in eis quod feci."

"Veni." Quia sponte.

"In altitudinem." Profundum insani populi.

Versus 4

"Laboravi." AUG. "Diu clamavit: "Vae vobis! Scribae et Pharisaei,"ut raucus quantum ad illos, quia non est ab eis intellectus."

"Clamans," etc. CAS. "Laborat, cujus votum non impletur."

"Oculi mei." " Ut oculi duorum eum in via non agnoscentium, quibus factum est extra quod erat intra, id est, caecitas quae in corde facta est et in oculis. Dixerunt enim: "Sperabamus quod redempturus esset Israel" [AUG]. Sed spem eis reddidit, etc., usque ad quia perditi fuissent."

"Dum spero." CAS. "Causa subditur, praestolor misericordiam, non exoro potentiam."

Versus 5

"Multiplicati." AUG. "Quod prius typice, nunc in re aperte dicit."

"Super capillos." Pro infinito, vel plures sunt his qui sunt ornatui.

"Rapui." Rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem: rapuit Adam, praesumens, ut diabolus, de divinitate.

Versus 6

"Deus, tu scis." CAS. "Quia pro aliis solvit, precatur, "exspectantes"antiquos, et "quaerentes"alios, scilicet, modernos, in se non frustrari, cum tanta tam aequanimiter ferat."

"Insipientiam." AUG. "Ex membris. Vel, "quod stultum est Dei, sapientius est hominibus."Quod in me irriserunt, qui sibi sapientes videbantur, tu scisti quare fieret irrisio, scilicet, talis et mors CAS."

"Insipientiam." Quod mei ignari Dei, hi sunt qui commutantur in sapientes et justos.

Versus 7

"Non erubescant." Ibid. "Quae solverit, exponit; hic ostendit quod superius de membris dixerat."

AUG. "Non erubescant," "id est, non dicatur eis: Ubi est Christus vester? vel non prematur Ecclesia, ut filii erubescant."

"Qui exspectant." CAS. "Quod oculis videre non potuerunt prophetae et justi. Ne ergo aliter eveniat quam Spiritus sanctus per eos praedixit, sequitur: "Deus virtutum,"cui nihil est impossibile."

"Deus Israel." AUG. "Ut qui Deitatem ejus intueri possunt, non seducantur infirmitate ejus carnali."

Versus 8

"Quoniam propter te sustinui opprobria." CAS. "Congregat in unum multa quae pertulit, ad invidiam in Judaeos excitandam;"

"opprobrium," in Beelzebub ejicit daemonia, potator, vorax.

"Operuit." Hoc solet evenire in bono laceratis, qui solent tanto amplius ad tempus effici tristes quanto cognoscunt in se iniqua confingi.

Versus 9

"Peregrinus." Vel hospes, qui in domo ad tempus recipitur; non ut frater charissimus, quod eram.

Versus 10

"Zelus domus tuae comedit me." Quando funiculo vendentes ejecit. Quid istum zelum sequitur, subjungit: "Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me." Quia increpati Judaei convicia, quasi tela, super eum miserunt, ut: "Nonne hic est filius Joseph? Exprobrantium tibi." Quando dixerunt: "Nunquid potest Deus parare mensam in deserto? Isti sunt dii tui, Israel". Unde nunc dicit eadem convicia cadere super se, quae olim exprobrabant, ut ex consuetudine impia videas eos et non noviter hoc fecisse.

"Ceciderunt." CAS. "Cadunt super nos mala, quando non possumus vitare illa: "ceciderunt"igitur, id est, effectum habuerunt."

Versus 11

"Et operui in jejunio," etc. AUG. "Praeelegi jejunare potius quam fel et acetum accipere; id est, veteres et amaros, qui non intrant in corpus ejus."

CAS. "Et operui." "Non exercui potentiam vindicando."

"Et factum est," quod patuit in sputis, "in opprobrium."

AUG. "Detrahentium et derisorum."

Versus 12

"Et posui." AUG. "Illis carnem apposui, in quam saevirent, et occului Deitatem."

"Cilicium." AUG., HIER. "Mortalis caro, ut de peccato damnaret peccatum."

"Cilicium," lugubris caro, ut quando flevit super Jerusalem, et pro Lazaro.

"In parabolam." AUG., HIER. "Irrisoriam, ut cuilibet maledicendo, dicerent: Sic tibi contingat ut crucifixo. Vel, quia parabolas eos docebam; unde: "Vobis datum est nosse mysterium Verbi Dei, caeteris autem in parabolis."Et tunc adversum me loquebantur."

Versus 13

"Qui sedebant." CAS. "In porta sedent, qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Dicit ergo passionem suam Judaeorum esse fabulam, ut nullus exciperetur, qui hujusmodi locutionis esset alienus; unde Cleophas ait: "Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et ignoras,"etc.."

"In porta." Civitatis: ubi solent judices sedere ad judicandas causas, id est in publico judicio.

HIERON. "Sicut Scribae et Pharisaei habentes clavem scientiae: sed nec intrantes, nec alios intrare sinentes."

"Et in me psallebant." CAS. "De me aiebant in publicis conventibus, et in conviviis psallebant: irrisio mea erat psalterium."

"Qui bibebant vinum." AUG. "Qui inebriantur temporali voluptate. Vel, CAS.in Deum probabili opere psallant, qui vinum spirituale bibunt."

Versus 14

"Ego vero." CAS. "Praedictis malis opposita est oratio pro parte sua, ut discamus non rixas, sed orationes opponere jurgiis."

"Tempus beneplaciti." AUG. "Ideo nunc est "tempus beneplaciti"et reconciliationis per incarnationem, per sanguinem, per mortem; deinde quomodo hoc tempus provenerit, exponit: "In multitudine misericordiae. In veritate."Praemisit de "misericordia,"nunc subjungit de "veritate,"quia "universae viae misericordia et veritas"misericordia, dimittendo peccata; veritas, reddendo promissa."

Versus 15

"Ut non infigar." AUG. "Mente, supra dixit infixum corpore; dicitur hoc ex infirmitate membrorum."

"De luto," id est, lutosis desideriis.

"De profundis aquarum." CAS. "Judaei malignitate consilii profundi sunt, seditionibus turbulenti."

Versus 16

"Profundum." CAS. "Peccatorum, quod deglutit animas; unde: "Peccator cum venerit in profundum peccatorum, contemnit". Haec pericula membris ejus imminent."

"Neque urgeat super me," etc. AUG. "Et si cecidisti, non claudit super te puteus os suum, si non claudis os tuum; sed confitere et dic: "De profundis clamavi ad te, Domine,"et evades. Claudit super illum, qui in profundo contemnit, a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio."

Versus 17

"Exaudi me, Domine," etc. CAS. "Periculis hominum expositis, voce eorum precatur: "Exaudi me, Domine, quia benigna misericordia,"non quia merui."

"Benigna." AUG. "Suavis est tribulato misericordia, ut panis esurienti. Venit tribulatio; differt Deus subvenire, ut moveat desiderium, et sit dulce auxilium; quod cum fit, jam non est quo differat."

Versus 18

"A puero," etc. AUG. "quolibet sancto, parvo, non superbo; a quo superbiam tollit disciplina tribulationis."

Versus 19

"Propter inimicos," etc. AUG. " Ut confundantur liberatione mea, etc., usque ad unde ipse Nabuchodonosor conversus Deum praedicat."

"Propter inimicos." ID. "Hoc ad apertam, ut caro resurgat, et ascendens spiritum mittat; unde inimici conversi sunt, quibus non proderit, si solam animam liberaveris."

Versus 20

"Tu scis improperium." ID. "Quia quare sint ista mihi, tu nosti, illi non norunt. Et quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt confundi vel corrigi, nisi manifeste eruas. Et ideo ait: "Propter inimicos.""

ID. "Improperium," " vel opprobrium, etc., usque ad sed adjuvando perficiat."

"Reverentiam." ID. "Alii ignominiam, ut alapas, flagella, et quod Pilato tanquam reus traditus est: haec non pro suo reatu, sed pro nobis sustinuit, ut in talibus nos instrueret."

Versus 21

"In conspectu tuo." CAS. "Invidiam ex citat contra eos, ut tantum scelus praesente Deo committerent."

"Cor meum." Quia voluntate sustinuit, secundum illud: "Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum."

"Qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni." AUG. "Contristati sunt discipuli et mulieres quae super eum flebant, sed non simul. Carnaliter enim contristabantur de vita mortali, quae erat mutanda morte, cum deberent cum eo contristari de caeteris, qui medicum occidebant, quod nemo tunc fecit."

Versus 22

"Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto." AUG. "Quod non inveni simul tristes et consolantes, hoc fuit mihi fel amarum propter moerorem."

"Acetum," etc. Id est, acidum, propter vetustatem eorum. Legitur in Evangelio fel ei oblatum, sed in potu, non in esca. Mystice ergo dicitur, id est, super escam suavem quam cum discipulis acceperat, quae est esca unitatis Christi, injecerunt fel: quod adhuc hodie facit, et gravius peccat contemptor sedentis in coelo, quam qui crucifixit ambulantem in terra. Dant bibendum amarum potum, qui male vivendo scandalum faciunt Ecclesiae, ut haeretici.

Gustavit Dominus, docens et nos gustare, id est, pati tales: sed non bibit, quia non possunt tales in corpus ejus recipi. Mystice ergo hoc praedicitur, sicut et mystice factum est in passione.

CAS. "Et dederunt." "Haec est consummatio passionis; cum dixisset: "Sitio,"fel cum aceto obtulerunt, hoc facto mores suos amarissimos indicantes."

Versus 23

"Fiat mensa." CAS. "Prophetia contra adversarios."

AUG. "Fiat mensa." "Mensa, Scriptura: hanc Judaei habuerunt, dum mandatum Dei coluerunt; postquam a lege jejuni sunt, haec mensa coram ipsis gentibus data est, ut gravius dolerent."

"In laqueum." Ut qui littera legis alios stringebant, in ea obligati caderent.

"In retributiones." Quia illis ablata, et gentibus data. Malorum fuit retributio, dum nolentes in ea epulari, ab ea sunt exclusi.

"In scandalum." Quia deserentes pacis auctorem, rixas sibi et prava opera concitant.

Versus 24

"Oculi." AUG. "Doctores qui praeeunt."

"Obscurentur," id est, lumen scientiae perdant.

"Et dorsum eorum," etc. Id est, minores. Cum enim lumen scientiae perdunt qui praeeunt, ad portanda peccatorum onera, et ad appetenda terrena inclinantur sequentes; vel, "dorsum," mens eorumdem Semper hoc de illis qui non poenitent.

Versus 25

"Effunde," etc. CASS. "Ut in morem fluminis sit copiosa."

"Comprehendat." Ut non liceat effugere.

Versus 26

"Fiat habitatio." AUG. " Hoc jam in manifesto, etc., usque ad in quo superbierunt contra Deum."

"In tabernaculis." CAS. "Templo et regio palatio. Ad hoc ponit "inhabitare,"quod fit devotae mentis affectu; ad domos "habitare,"quod fit corporea mansione."

Versus 27

"Tu percussisti." CAS. "Non sua culpa: percussisti passione, ad salutem gentium; hoc illi crudeli voto impleverunt."

"Et super dolorem." Quia erat pro perditione eorum.

"Addiderunt." Inferre mortem. Vel super dolorem vulnerum meorum, id est, quae mihi infixerat lancea, et clavis, addiderunt custodes sepulcri.

Versus 28

"Appone iniquitatem super iniquitatem," etc.) AUG. "Iniquitas eorum fuit, ut hominem occiderent, et super hoc apposuit Deus, ut Filium suum occiderent, ut sicut servos praemissos, ita ipsum haeredem."

Versus 29

"Deleantur," etc. ID. " Quia scriptos se putant, etc., usque ad et staturos ad dexteram."

"De libro viventium," etc. CAS. "Notitia Dei, quae praedestinavit ac vitam, quos praescivit conformes fieri imagini Filii sui. Non sic tamen accipiendum est, tanquam in hoc libro aliquem scribat Deus, quem postea deleat: sed secundum spem illorum, qui scriptos se putant."

Versus 30

"Ego sum pauper," etc. CAS. "Hic dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit, dicens: Quis finis passionis?"

"Dolens." AUG. "Hoc secundum caput, pro omnibus dolet: unde: "Dolores nostros ipse portavit", quod nullus alius. Ideo dicit:"

Versus 32

"Et placebit." CAS. "Laus puri cordis plus placet quam mactatio pecudum."

"Vitulum novellum." AUG. "Pro peccatis offerebatur novellus vitulus, qui significabat novitatem secuturam; quae defensionem habet in cornibus, munimen pedum in ungulis (per quas aspera saeculi calcet);"

"producentem," quia fidelis quotidie virtute Dei augetur.

AUG. "Vitulus ungulis terram excitat, sic qui non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit, ungulis excitandus est: et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus."

Versus 33

"Videant." CAS. "Quod oblatio jam est in mente, non in rebus, ubi pauper aequatur diviti. Et, o pauperes, hoc tamen contuitu Dei facite, "quaerite Dominum."Vel, ut videatis, quaerite Deum, escam mentis."

Versus 34

"Vinctos." AUG. "Qui ultra necessaria quaerit, compedes onerat; sed sufficit diei malitia sua."

"Vinctos." ID. "Vinctos mortalitate, qua Dominus offensus servos compedivit: sed inde clamantes audit."

Versus 35

"Caelum, terra, mare." CAS. "Ad litteram, id est, coelestia, terrestria, et natantia, haec laudant, dum ex eis laudatur creator."

ID. "Divitiae sunt pauperis videre creata, et inde laudare creatorem."

"Laudent illum," etc. ID. "Quod prius simul, nunc sigillatim monet; vel, laudent coelestia, terrestria, natantia. Et, ut perfecte omnia concludat, addit: "Omnia quae in eis sunt:"sic omnis creatura ad laudes invitatur."

HIER., CAS. "Ac si diceret: "Omne" "genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum"."

"Et omnia reptilia in eis." CAS. "Omnes modi monstrosi, in peccatis haerentes terrenis."

Versus 36

"Quoniam Deus salvam faciet Sion," etc. AUG. "In spe fidelis populi finitur constructio Ecclesiae: unde omnis creatura laudare monetur."

Versus 37

"Et qui diligunt nomen ejus," etc. CAS. "Quid per singula? omnes qui diligunt nomen tuum habitabunt."

AUG. "Hi sunt semen servorum. Iste enim versus exponit praecedentem."

PrevBack to TopNext