Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 67

Psalmus 67

Versus 1

"In finem." CAS. " Psalmus David prophetae de exsultatione Christi et Ecclesiae hic et in futuro, ut omnes Deo cantent. Surgente Christo, quasi elevata arca, etc., usque ad verbis his similibus Moyses usus fuisse dicitur."

Versus 2

"Exsurgat Deus et dissipentur." Ibid. "Confidenter optat quod scit futurum."

"Et fugiant qui oderunt." HIER. " Vel de poenitentibus legi potest, etc., usque ad ut lacrymis poenitentiae admoto igne Spiritus sancti duritia eorum solvatur."

"Qui oderunt." AUG. "Pertinaces a praesentia tollantur ejus, qui ubique praesens; grave maledictum, ut velint et conentur, quod nullatenus fieri potest."

Versus 3

"Sicut deficit fumus." CAS. "Fumus ex flamma ascensu vanescit; ita peccatores ex flamma nequitiae fumiferas actiones producunt, et ipsa elatione deficiunt."

"Sicut fluit." AUG. "De poenitentibus dici potest; vel in judicio a facie Dei tollentur mali: qui erit ignis ad poenam impiorum, et lumen justorum."

Versus 4

"Epulentur." CAS., AUG. "In deliciis, quae sunt in conspectu Dei."

"Et delectentur," hoc potest eos delectare, quod laeti sunt quia non est finienda eorum laetitia.

Versus 5

"Cantate Deo." AUG. "Convertit se ad eos, quibus tantam spem dedit et hortatur."

"Qui ascendit." Non eum excipiet nova vita, nisi vetus occiderit; vel, resurgendo casum corporis vicit.

"Super occasum." CAS. "Occasus mortis cadit illi, super quem sol justitiae oritur. Et ne dubites quis iste sit, quia "Dominus nomen"illi essentiale, quem Judaei ut communem hominem occiderunt."

"In conspectu." Consideratio praemii futuri aerumnas mitigat.

Versus 6

"Orphanorum." AUG. "Quibus mortuus est pater, mundus et diabolus, et mater concupiscentia."

"Viduae," quibus error maritus moritur; in quibus habitat Deus, quos colligit, quos trahit, quia de viduis et orphanis facit sibi templum, in quo est.

Versus 7

"Deus qui inhabitare." HIER. "In Hebraeo habetur: "Dominus autem inhabitare facit monachos in domo,"in quibus non cohabitat peccatum."

"Unius moris." AUG. " Unanimes, unum sentientes, etc., usque ad non meritis, unde subdit: "Qui educit vinctos. Educit vinctos.""

CAS. "De inferno ligato diabolo."

"Qui exasperant." Blasphemos in Deum. Vel persequendo in sepulcris in carnalibus fetidis sepulti, ut nec velint nec possint ambulare.

"Exasperant." AUG. "Resistendo justitiae, cum omnino sint mortui in operibus mortuis; vincti vero volunt ambulare, nec possunt; hi solvuntur per gratiam, illi resuscitantur."

Versus 8

"Deus, cum egredereris." CAS. "Diapsalmus de verbo Evangelii per egressum Christi."

"Deus, cum egredereris." Vere educis, quia praefiguratus est egressus ejus coram Israel, dum in columna nubis et ignis apparuit in deserto, et manna satiavit.

AUG. " "Egressus"dum apparuit hominibus per humanitatem, vel dum "educit vinctos,"id est, suscitat."

"Transiit in desertum," cum ad gentes venit.

BASIL. "Egredereris." "Quasi dicat: cum transiturus esses solitudinem illam, quae nondum lucis splendorem acceperat, terram quidem concussisti ac commovisti, coelitus vero gratiae tuae guttas distillasti."

Versus 9

"Terra mota est." Quia tunc terreni videndo tanta mirabilia moti sunt.

"Coeli distillaverunt a facie Dei:" Manna, dum in modum stillicidii, manna descendit a facie Dei, cujus praesentia per columnam noscebatur.

AUG. "Mons Sina a facie Dei fumavit, (secundum aliam litteram) quando Moyses ibi legem accepit."

Versus 10

"Pluviam." Hoc est quod coeli distillaverunt manna, "voluntariam" quae satisfaceret voluntati illius gentis avide comedendi.

"Segregabis Deus haereditati tuae." Quia non aliis gentibus dedit, quod tunc Judaeis.

"Infirmata," etc. Ad tempus, dum Christo non credidit.

CAS. "Perfecit." "Deus haereditatem suam, dum gentes in supplementum admisit. Subdit unde perfecit."

Versus 11

"Animalia." Id est, gentes tuae, dum credunt, habitant in haereditate, id est, in Ecclesia. Quae sunt animalia exponit.

"Parasti:" praedestinatos dicit, quia ab origine mundi praeparati sunt.

AUG. " Vel, "mons Sina a facie Dei Israel," subaudi distillavit, etc., usque ad in quo superabundavit gratia."

CAS. " Haec mystice, sed secundum figuram, etc., usque ad mittit ergo ad mysterium."

AUG. "Quidam libri non habent "mons,"sed "a facie Dei Sina Israel;"id est, qui legem dedit populo Israel: quia qui legem dedit per Moysem, qua terreret, dedit et benedictionem per Apostolos, qua liberet."

"In dulcedine" CAS. " "Dulcedo"est, qua bonum fit, non timore poenae, sed delectatione justitiae."

Versus 12

"Dominus dabit verbum." Virtutes multas evangelizantibus verbum.

Versus 13

"Rex virtutum." HIER. "Apostolorum, vel dilecti."

CAS. "Pater est rex angelorum, quibus imperat et ipse dilectus."

AUG. "Rex virtutum dilecti." "Filii, id est, pater vel more veteris Scripturae Christus "rex virtutum;"Christi, id est, suarum, ut fecit Moyses, sicut praecepit Dominus Moysi."

"Dilecti, dilecti." CAS. "Repetitio "dilecti"ad commendationem; sed non est haec repetitio in omnibus libris, sed sive sit, sive non, hic est sensus, "dilecti"non solum ad alia, sed etiam ad dividenda spolia, quae dividendo, speciosam fecit Ecclesiam."

Versus 14

"Si dormiatis." AUG. " "Dormire inter medios cleros"est in auctoritate duorum Testamentorum requiescere et pacifice acquiescere."

"Pennae columbae deargentatae," praedicatores quorum praedicatione in coelum fertur gloria Ecclesiae.

"Columbae" AUG., CAS. " Columba Ecclesia, etc., usque ad praedicatione in coelum fertur."

"Et posteriora." AUG. " Ubi radices alarumetc., usque ad vigor sapientiae est charitas."

"Inter medios cleros." AUG. " Latinae linguae esset inter cleros, etc., usque ad vobis erunt pennae ambiguum est."

Versus 15

CAS. "Diapsalmus, "dum discernit,"de donationibus Christi ascendentis, qui solus potest, et non alius."

AUG. " Dum gratia Spiritus sancti reges discernuntur, etc., usque ad et in eum credentes proteguntur."

Versus 16

"Mons Dei mons pinguis." AUG., CAS. " Commendationem montis subdit, etc., usque ad Hic enim est mons qui in Ezechiele vulnerat principem Tyri."

Versus 17

"Beneplacitum est Deo," etc. AUG.

"Etenim Dominus habitabit eum in finem," id est usque ad terminum majestatis suae, qui est finis sine fine, et plenitudo omnium.

"Etenim Dominus habitavit." Nullus ut iste, quia iste mons, scilicet Dominus, habitabit illos montes usquequo ducat "in finem," id est, in se Deum contemplandum. Alii autem montes sunt currus per quos vehitur Deus in universum mundum.

Versus 18

"Currus," quia unanimes copulati charitate, quos ad ministerium voluntatis suae moderatur Deus, "decem millibus," innumeris populis; multitudo sanctorum.

Versus 17

"In finem." Quia personaliter unitus est ei, in quo habitavit "omnis plenitudo divinitatis corporaliter."

Versus 18

"Millia laetantium." AUG., CAS. " Magnam multitudinem significat sanctorum, etc., usque ad et ideo laetantur."

"Sina in sancto" CAS. "Est mons in quo data est lex. Dicitur mandatum in quo requiescit Dominus, quia in sanctis mandatis ejus praesentia solet contueri."

"In Sina." HIERON. "Vel in Sina sancto, id est, qui in Sina monte olim dedit legem, ipse idem est in sancto, id est, in Christo, qui est Sanctus sanctorum."

Versus 19

"Ascendisti." AUG. "Qui propter nos erudiendos descendit."

"In altum." Super omnes coelos.

"Cepisti captivitatem." CAS. "Prius apud inferos captos: haec sunt spolia, similitudo triumphi;"

"accepisti dona in hominibus" a patre, id est, homines. Vel "dedisti," secundum quod Deus, "dona hominibus," quod etiam fit in triumphis.

"Cepisti captivitatem." AUG. "Unde captivi dicuntur, quia capti retibus Petri, et sub leve jugum missi: unde in hoc curru sunt millia laetantium; non plorantium."

"Accepisti." " Paulus apostolica auctoritate, etc., usque ad: "Quod uni ex minimis fecistis, mihi fecistis.""

Versus 20

"Quotidie." Ibid. "Quia quotidie captivat captivos usque in finem saeculi. Et quia currum illum ducit "in finem,"addit "prosperum iter. Iter."Cursum vitae, quae vere prosperum, cum dux sit salutaris."

Versus 21

"Deus noster." CAS. "Diapsalma. Exponit operationes, quae ex supradictis eveniunt: conquassatio inimicorum, conversiones peccantium; martyria ab utroque sexu."

"Salvos faciendi." AUG. "Commendat gratiam, quia nullus salvus nisi per eum; sed ne dicas, Cur ergo morituri? patienter fer, et mortem non indigneris quia et Domini, qui sine peccato fuit, exitus non alius, quam mortis, tamen voluntate, ne homo timeret mortem."

"Exitus mortis." CAS. "Id est, resurrectio, ne queraris de morte, quia Christus inde exivit, et inde exire dedit. Ne mala pertinacium credas impunita, subdit, verumtamen capita, superbiam, vel auctores Judaicae sectionis, vel seditionis, vel haeresis."

Versus 22

"Verticem capilli." Ibid. "Versutias inanium quaestionum, quae tales inimicitias calumniarum quaerunt, ut capillos videantur perscrutari."

Versus 23

"Ex Basan." AUG. " Id est, confusione,etc., usque ad ad eos, qui erant desperatissimi."

Versus 24

"Pes tuus." Ibid. "Id est, ut qui prius erant inimici, fiant "pes tuus,"praedicando usque ad sanguinem, scilicet, usque ad mortem: et "canes,"pro Deo latrantes, "qui edunt de micis,"etc."

"Pes tuus." Illi soli ad officium regiminis assumendi sunt, qui quod percipiunt, aliis praedicant, qui manibus honorum operum exsequuntur, quod ore praedicant, vel docent; unde in Levitico: Os turturis retorquetur ad ascellas.

"In sanguine." BASIL. " Quoniam ostendit Deum, etc., usque ad: "et cum eos vincerem, aspersa sunt vestimenta mea. Canum.""

AUG. "In magno sacramento eos ducere jussus est Gedeon, qui ut canes aquam lamberent, trecentos tantum et non plures, in signo crucis propter "thau,"quae trecentos significat."

"Ab ipso." Quasi si quaeras unde tantum bonum, ut "canes" ejus sint cujus erant inimici? ait: "Ab ipso," id est, ejus gratia, non a seipsis.

Versus 25

"Viderunt ingressus tuos, Deus." Ibid. "Vel visi sunt gressus tui, Deus, quibus venisti in mundum. Haec gratia latebat in Veteri Testamento: modo patet, cum missus Filius annuntiatur in gentibus."

"Qui." Deus.

"Est in sancto," corpore, licet perfidi non videant, secundum quod passus. In hoc etiam, patiendo vel credendo, "praevenerunt" eos principes, vel praevenerunt ad te laudem.

Versus 26

"Principes." BASIL., EUTHYM. " Apostolos "Principes" appellat, etc., usque ad et praedicatione illos consecuti sunt."

"In medio." Ministri praepositi novarum ecclesiarum Deum laudantium, carne domita et corio siccato ab humore peccati, et extenso a ruga duplicitatis.

Versus 27

"In ecclesiis benedicite." CAS. "Diapsalma. Precatur et affirmat, ut haec inceptio dilatetur et confirmetur, pro qua et haeretici destruantur."

AUG. "In ecclesiis." "Haec sunt juvenculae tympanistriae, ne quis carnaliter choros luxuriae cogitet. Ecclesiae quippe sunt adolescentulae nova gratia decoratae."

"In ecclesiis," non alibi, non in aliis conventiculis.

"De fontibus Israel." CAS. "Ut ad eorum imitationem praedicetis, quae decet: quia sunt principes fidei, spei et charitatis, et per hoc Benjamin, id est, filius dextrae."

Versus 28

"Ibi Benjamin," etc.

"Principes," etc. Ibid. "Per nomina tribuum, Christum et Aposto os indicat."

"Ibi," scilicet in templo Jerusalem vel in Ecclesia. Interpretatio etiam nominum Ecclesiae convenit.

CAS. " Forsan ex his tribubus fuerunt Apostoli, etc., usque ad: "confessio" in fide, "fortitudo" in spe, "latitudo" in charitate."

"In mentis excelsu," " seu, ut proprie est Graeca dictio, etc., usque ad ut fidelis ac prudens distributor, divisit."

Versus 29

"Manda Deus virtuti tuae." Ibid. "O Deus, notifica Filium, quasi quod enuntio futurum, perfice. Vel, "virtuti tuae,"id est, fortibus tuis injunge, ut te annuntient. Vel, o Pater, manda tuum opus "virtuti tuae,"Filio, vel Spiritui sancto."

AUG. " "Commendat enim Deus charitatem suam in nobis, quoniam, cum peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est:"quod bene et confidenter orat."

"Confirma hoc, Deus, quod operatus es." Incipiendo.

Versus 30

"A templo tuo in Jerusalem." Quae est libera, mater nostra, quae est templum, a quo omne datum optimum; ab illo ergo templo.

"Reges terrae." Vel speciales tibi offerent munera, id est, sacrificia laudis. Sed quia huic laudi obstrepunt haeretici.

Versus 31

"Increpa feras arundinis." AUG. "Id est, eos qui moventur omni vento doctrinae."

"Ut excludant eos qui probati sunt." Hoc est quod Apostolus ait: "Qui probati sunt, manifesti fiant" ; vel a vaccis excludant probati. Nam stabiles, fortes, et graves non habent seducere: "In populo gravi laudabo te. Dissipa." Increpa feras, et etiam dissipa dissentientes.

"Gentes quae bella volunt." Haereticos et alios eis consentientes, quos gentes vocat, propter genera diversarum sectarum, ne ibi series successionum confirmet errorem.

Versus 32

"Ex Aegypto, Aethiopia." AUG. "Aegypti vel Aethiopiae nomine fidem omnium gentium signat, a parte totum. Non ergo ex solis Judaeis, sed de gentibus praecones futuros prophetat."

HIER. "Aethiopia Gentilitas nigra peccatis, festinat manus dare Deo. Similitudo a victis, qui armis depositis eas dant victoribus, ne intereant."

"Praeveniet manus ejus." Ibid. "Id est, vindictam ejus, per confessionem, ne manentes in peccatis puniantur."

Versus 33

"Deo regna." Ut "Deo" sit in principio sequentis versus. Vel magis in fine praecedentis versus est, "Deo." Commendaturque fides (quasi, non praecedentibus operibus justificatur homo) quae per dilectionem incipit operari. Credet ergo Aethiopia Deo, et sic "praeveniet" opera ejus, id est, Aethiopiae, quod in Graeco non est ambiguum, id est, credendo in Deum, praeveniet opera sua. Vel "ejus" Aegypti Deo, id est, in Deum.

"Regna terrae, cantate Deo." AUG. "Decursis omnibus, quae jam impleta cernimus, hortatur ad laudem Christi, et futurum ejus adventum praenuntiat."

"Psallite." CASS. "Diapsalma."

"Psallite:" veniet qui ascendit, ubi sanctos consummabit.

Versus 34

"Ascendit." Ibid. "secundum quod homo. Nam secundum quod Deus, Patri aequalis, super coelum coeli, excelsiores creaturas, ut nihil supra se haberet."

HIER., CAS. "Oriens." "Verbum a Patre genitum."

"Et ascendit ab oriente" Virtute Verbi.

"Ad orientem." Locum expressit, ubi surrexit et unde ascendit.

AUG. "Ad orientem," "nostrae illuminationis. Vel quia Jerusalem est in Oriente."

"Voci suae." Ibid. "Qui fuit humilis in passione: dabit vocem virtutis in communi resurrectione."

"Vocem virtutis." CAS. "Efficaciam resuscitandi omnes mortuos."

Versus 35

"Magnificentia ejus et virtus." AUG. "Quoniam jam tunc non erit commistio malorum, inde evidens erit magnificentia ejus super verum Israel."

"In nubibus." Quia non solus veniet ad judicium, sed cum senioribus populi, qui sunt nubes: quas ne aliter acciperes, addit: "Mirabilis in sanctis."

Per "nubes." Hic ipsos Apostolos intelligit, veluti supra exsistentes, atque eminentes a terrenis negotiis, ac veluti spirituali aqua plenos, quam ex sancti Spiritus profundis hauserunt, ut animarum arva ac campos, hoc est, ut ipsos credentes, irrigarent.

Versus 36

"Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus." (CAS). Magna promisit, ne quis pro humana infirmitate desperet se ad tanta praemia pervenire.

PrevBack to TopNext