"In finem." AUG. " De commendatione gratiae, etc., usque ad fere singulis syllabis commendatur gratia."
"Filiorum Jonadab." ID. " Filiis spontaneis, etc., usque ad qui ex se mali."
CAS. " Vel ita, monemur in titulo habere devotionem filiorum Jonadab, etc., usque ad illi vero consueta malitia in obstinatione permanserunt."
"In te, Domine, speravi." Generalis justus loquitur a principio mundi usque ad finem: totam spem in Deo ponens, gratiam ejus commendat, ne falsa in nobis praesumamus.
CAS. "Vel priores captivi sunt in mundo, unde evadi potest: secundi in inferno. Vel, "priorum,"id est, eorum qui ante capti vitiis, quam filii Christi. Totus hic psalmus gratiam Dei, quae gratis datur, summa intentione commendat."
Versus 3
"Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum," etc. Duo promisit, duo alia reddit.
Versus 4
"Peccatoris." AUG. "Duo sunt genera peccatorum: alii legem acceperunt, ut Judaei et Christiani; alii non, ut pagani."
Versus 5
"A juventute." CAS. "Id est, a conversione, vel ex quo contra diabolum coepi pugnare."
AUG. "A juventute," " ex quo coepi sperare in te, etc., usque ad juvenis pugnat, sed cadit, nisi sit Deus spes ejus."
Versus 6
"In te cantatio." CAS. "Delectationi est mihi esse in te."
"Semper." Ut continua sint beneficia.
"Semper." AUG. " Et in praesenti, etc., usque ad contra quam nil stat."
Versus 8
"Repleatur os meum." CAS. "Dixit beneficia, nunc petit ut gratias agere possit. Nam si Deus os non replet, non ardet desiderium."
"Tota die magnitudinem tuam." AUG. " Id est, sine intermissione, etc., usque ad nomine ergo magnitudinis omnia includit."
Versus 9
"Ne projicias me." CAS. "De gratia tempore senectutis et senii danda."
"Senectutis." AUG. "Senectus in Christo, dum prodigium factus est, dum infirmatus in cruce et irrisus; quod dicitur senectus, quia ex vetustate assumpsit, unde: "Vetus homo noster simul crucifixus est"."
Versus 10
"Quoniam dixerunt inimici mei." AUG. "Dicitur hoc de Christo, qui inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil posset comprehensus. Sed hic de membris ejus dicitur hoc, quia et illa talia ex nostra persona habuit."
Versus 11
"Deus dereliquit eum." AUG. "Unde alibi: "Quare me dereliquisti?"id est, quare me derelictum putant malo suo. "Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.""
Versus 12
"Ne elongeris a me." CAS. "Longe putant, dum tardat;"
"ne elongeris," ut gravioribus exponat.
Versus 13
"Confundantur," etc. CAS. "Quia disposita Dei non mutantur."
AUG. "Id est provocantes nos ut Deo resistamus, quod est contra Deum committere bellum; ut illi faciunt quibus non placet Deus in suis adversis, quod est eum habere injustum. Committitur etiam anima, si odit eos a quibus patitur."
"Qui quaerunt." ID. "Ut fecit uxor Job, quae ait: "Dic aliquid in Deum et morere". Ut etiam ait uxor Tobiae: "Ubi sunt justitiae tuae?"Hoc dicebat ut displiceret illi Deus."
Versus 14
"Et adjiciam." AUG. "Adjectio laudis est, post creationem omnium rerum, laus de incarnatione et resurrectione, quod inferiora docent."
"Omnem." AUG. "Quia si laudatus in omnibus aliis, nondum in eo quod suscitavit carnem nostram in vitam aeternam, quae est laus adjecta pro resurrectione Christi. Vel omnis laus esset, et nihil laudi deesset, si damnaret peccantes, quia justitia esset; sed quia et hos liberas: "Adjiciam super omnem laudem tuam.""
Versus 15
"Os meum annuntiabit justitiam." Christum, sed ne aliter acciperes, addit: "Salutare." Quare? quia non approbatur ex operibus legis justificari quemquam. Et hoc est: "Quoniam non cognovi litteraturam," id est, figuras legis per quod fiam potens.
"Tota die." AUG. " Vel ita, etc., usque ad justitiae serviat."
"Quoniam non cognovi litteraturam." ID. " Praedicabo salutem tuam tota die, etc., usque ad quia habitu inventus est ut homo, et surgit mortuus."
Versus 17
"Docuisti." CAS. "Per libros, vel inspirando usque nunc: per spatia temporum crevit doctrina."
"Mirabilia." Quod de iniquo justus.
"Mirabilia." AUG. " Quid mirabilius quam mortuos suscitare?etc., usque ad hoc est a juventute et nunc."
"Juventute." ID. "Aliqui notant quatuor tempora Ecclesiae, aliqui tantum tria distingui, idem significantes per "nunc"et "senectam."Unde juventus Ecclesiae fuit quando virtus martyrum dimicavit."
CAS. "Progrediens vero tempus, nunc, cum fides per Ecclesias proficit."
AUG. "Senecta, id est, gravis aetas, quando incipiet frigescere charitas multorum, cum mundi tempora decrescunt."
Versus 18
"Senium." CAS. " Occiduum tempus, etc.,usque ad contra quos Dominus: "Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi," etc..-- "Donec annuntiem brachium tuum.""
CAS. "Dum per incarnationem captivos liberat. Et justitiam judicii, puniendi scilicet, qua hominem peccantem justo judicio damnat."
Versus 19
"Usque in altissima." " Et ne putes quod solus homo egeat gratia, etc., usque ad continet in eo quod sunt."
"Usque in altissima." Quia homo Deus sedet ad dexteram Patris regnans cum eo.
"Quae fecisti magnalia." Utrumque mirabile, per gratiam redimi hominem, qui per justitiam damnatus erat.
Versus 20
"Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae," etc. Cui personae quae gratia sit, captivae scilicet, utraque resurrectio mentis et corporis; unde promittit gratias.
Versus 22
"In vasis psalmi." CAS. "In vivificatione spiritus vel contemplativa vita."
Versus 23
"Anima mea quam redemisti." AUG. "Ipsis internis labiis quibus tacite clamat Deum."
Versus 24
"Cum confusi et reveriti fuerint." Tunc locus est verae et securae exaltationis, cum non licet impiis dominari.