On this page
Psalmus 71
Psalmus 71
Versus 1
Versus 3
Versus 4
"Judicabit pauperes populi." CAS. "Idem agit de eodem judicio affirmando. Post optationem, virtute prophetiae, dicit quae sunt adventu Domini praestanda."
AUG. "Vel secundum aliam litteram: "Justitia judicabit pauperem."Sed codices qui habent in littera magis approbantur."
Versus 6
AUG. " Alludit facto Gedeonis, etc., usque ad et postea complueretur gentilitas sicco vellere Judaeorum."
Versus 8
Versus 14
Versus 16
"In summis montium." ID. "Auctores Scripturarum Prophetae et Apostoli; quos firmat, quia omnia ab illis praedicta in illo sunt impleta."
"In terra." Quia propter eos qui in terra sunt, omnia scripta sunt. Unde et ipse in terram venit, ut ea impleret.
Versus 17
Versus 19
Versus 20
"Defecerunt laudes." ID. "Etiam hoc diligentius observandum est, quod illud: "Defecerunt hymni David filii Jesse,"ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur: "Psalmus Asaph,"initium sit sequentis."
Hymnus tria habet: laudem Dei cum cantico: nisi enim cantetur hilariter, non est hymnus: non cantat autem qui non amat. Si sit laus, et non est Dei, non est hymnus: et si sit Dei, et non cum cantico, non hymnus. Praeter solitum addit: "Filii Jesse;" David enim homo, quidam filius Jesse, regnavit in Israel tempore Veteris Testamenti in quo Novum erat, sed occultum: sicut et Christus in David et in Abraham, sed occultus, ut fructus est in radice, sed non apparet. Noverunt autem pauci Prophetae et Christum, et Novum Testamentum, scilicet in occulto, et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore, pro regno illo, ubi regnavit homo filius Jesse, pro hujusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et caeteris hujusmodi deficientibus, deficit laus, non Filii Dei, sed "filii Jesse." His autem deficientibus quae Deus subtraxit ut quaererentur ea quae occulta in illis tegebantur, loquitur Asaph, id est Synagoga, sed fidelis, quae pie Deum coluit, licet propter terrena, quae a Deo, non a daemonibus, ut gentes, quaerebat. Attendens autem blasphemos his abundare, pro quibus serviebat, coepit nutare, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret: sed admonitus per haec sibi subtracta quaerere ea quae non habet cum malis communia, castigans se cum admiratione, dicit: "Quam bonus Israel!" Sed quibus?