Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 73

Psalmus 73

Versus 1

"Intellectus Asaph." AUG. " Synagogae, etc., usque ad ut duritia Judaeorum vel calamitatibus terreretur, vel molliretur."

CAS. "Monet, relictis figuris, transire ad veritatem."

"Ut quid Deus." ID. "Describens eversionem Jerusalem irreparabilem, quaerit causam, quare admirans et conquerens; et precatur pro repulso populo, et ultionem in destructores, quae quidem eis utilis est, et jam facta est."

"Repulisti nos." ID. "Quasi alienos a tua defensione."

"In finem." Nec templo parcitur. Interitum et captivitatem significat, quae a Tito et Vespasiano. Oves nominat, ut pii pastoris misericordiam commoveat.

"Tuae." In eos temperantius vindicamus, quos aliquando fuisse nostros meminimus.

Versus 2

"Possedisti." CASS. "Vel, creasti, etsi omnes creat et disponit, Judaeos tamen specialiter, quibus legem et Prophetas dedit."

"Redemisti." HIER. "Te pretio, id est, per te pretium."

"Mons." AUG. "Eminentia, Sion speculatio est, in quo, in qua re habitasti. Vel vacat in eo."

HIER. "Montem vel montis Sion, sive in eo. Hucusque veri Testamenti facta, quae sequitur, veritas promissa. Per Sion, Jerusalem signat, in qua praesentia Christi habitavit, et ideo ne daret eam vastitati supplicat."

"Virgam haereditatis." AUG. "Ipsa congregatio, virga haereditatis dicitur: quam volens possidere virgam Moysi in serpentem vertit, sed apprehensa cauda rediit in virgam."

HIER. "Quia mors suasu serpentis intravit in mundum, virga in serpente, Christus in morte. Unde et qui intuebatur serpentem, id est, Christum mortuum credit, sanatur a serpentibus, id est, a morte aeterna. Expavit Moyses et fugit, sic Apostoli moriente Christo. Retenta cauda, id est, posterioribus, fit virga, quia primo occisus, postea surrexit. Cauda etiam est finis saeculi, in quo redimus ad manum Dei, et stabilimur, qui per mortem quasi per serpentem fluximus."

AUG. "Sed quia haec et de gentibus: exprimit, de quibus dicat, "Mons Sion."Id est, non de gentibus. Vel, montem Sion istum, quem inhabitasti in ipso: "Leva manum tuam in superbias eorum,"a quibus eversa est Jerusalem, id est, regibus gentium."

Versus 3

"In finem," quia et ipsi Christum jam noverunt.

"Leva." CAS. "Potentiam, ut superbiam eorum vertas ad humilitatem, ducens eos in finem, id est, Christum, quod et impletum est, quia Romae Christiana religio effloruit."

"Leva," quia ex multum superstitiosa facta est sanctissima.

"Quanta malignatus est," etc. AUG. "Sacerdotes et ministeria templi praeda fuerunt. Tota gens, vel occisa vel captivata."

"Inimicus," Romanus exercitus, ad hoc per prolepsim praemisit "eorum."

Versus 4

"Gloriati sunt." AUG., CASS. "De victoria sua. Ecce quod non bono zelo fecerunt. Gloriati, cum scelus soleat sequi poenitudo, hi ad gloriam vertunt;"

"qui te oderunt," servi daemonum, qui nullatenus sunt tolerandi.

"In medio solennitatis tuae." Non in extremo loco, sed in medio atrio. Alia littera, sacrilegia commiserunt.

Versus 3

"In sancto." CAS. "In sanctuario per contemptum sancti templi, ubi Deitas videtur despici, in praesumptores concitat invidiam."

Versus 4

"Signa," etc. AUG. " Aquilas, etc., usque ad id est, per edita loca."

Versus 5

"In exitu." CAS. "Vel sicut in egressu desuper, id est, non cognoverunt, quod haec licentia a Deo egrederetur."

"Quasi in silva," etc. CASS. "Antequam construeretur, prophetat eversionem templi."

Versus 7

"In securi et ascia polluerunt tabernaculum nominis tui," etc. AUG.

Versus 6

"Securis" caedit trabes: "ascia" minutius persequitur. Per hoc ergo, et magnas res et minimas dicit dejectas, ut civitas funditus sit devastata, prius incisa, post ignis omnia voravit.

Versus 7

"In terra," etc. Usque ad terram dejecerunt culmina ad laudem Dei erecta. Auget scelus, ut atrocius vindicetur.

CAS. " Vel potest totum legi ex persona desperantium Judaeorum, etc., usque ad qui inter haec non poenitent."

AUG. "Haec dixerunt, sed usquequo pateris opprobria Judaeorum: Non hoc dixit, ut eos velit perdi, sed commutari."

Versus 10

"In finem" mundi, vesperam scilicet, quando Judaei convertentur.

Versus 9

"Signa nostra non vidimus." AUG., CASS. "Quasi dicerent: Merito haec mala nobis contigerunt, Quia non vidimus signa; quasi dicat: Vidimus, sed non intelleximus: et vere vidimus, quia hoc signum, quia non est Propheta, vel sacerdos, vel unctio; unde: "Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio"vestra."

"Et nos non cognoscet amplius" Propheta aliquis, vel Deus per Prophetam; id est, non annuntiabit Christum venturum, quia jam venit.

"Amplius." ID. "Vel non cognoscet adhuc, donec scilicet Judaeus agnoscat eum."

Versus 10

"Usquequo?" etc. CAS. "Et quasi subito cognoverit."

"Usquequo," supposuit, "irritat adversarius?" quasi diceret: Tandiu improperabit, quandiu adversarius, id est, Judaeus, irritat nomen tuum.

Versus 11

"Ut quid avertis." AUG. "Post signum virgae, additum est signum manus Moysi, hic est populus Dei: qui foras ab eo missus immundus est, sed revocatus redit in suum colorem. Dicit ergo: Quousque non revocas manum, ut agnoscat Salvatorem."

"Manum tuam et dexteram," id est, Judaeos.

Versus 12

"Deus autem rex noster." CAS. "Destructis signis, ostendit rem ipsam, scilicet, in adventu Christi salutem ubique factam."

AUG. "Deus autem." " Dicit Asaph intelligens, etc., usque ad si ergo non praecessit, saltem sequatur."

"In medio terrae." CAS. "Homo factus, Jerusalem dicitur esse in medio."

Versus 13

"Tu confirmasti." AUG. "Lapsus maris Rubri firmavit, ut esset inter siccum. Cujus mysterium subdit, quod in aquis baptismi capita immundorum spirituum annihilavit."

Versus 14

"Escam." AUG. " Christus est esca, etc., usque ad vel ipsum mordent reprehendendo, accusando."

CAS. "Vel dum tentat, esca est, quia inde proficitur. Vel, populis Aethiopum."

HIERON. "Nolentibus converti dedisti eum escam, in quo delectentur."

Versus 15

"Fontes et torrentes." AUG. " In aliis fit verbum, etc., usque ad et notat abundantiam praedicationis."

CAS. "Vel totum de malis."

"Fontes," quorum mala jugiter influebant: "Torrentes" qui subito et rapide peccant: hos Deus dirumpit et siccat.

"Fluvii Ethan." Inundationes et consilia diaboli.

Versus 16

"Tuus est dies et tua est nox." AUG. "Diem illustrat sed incommutabilis sapientiae. Noctem consolatur luna, id est, carnis manifestatio: "Verbum caro factum est et habitavit in nobis". Et item: "Nox nocti indicat scientiam"."

"Auroram et solem." AUG. "Vel lunam, id est carnalem, qui ut luna mutatur, qui tamen non deserendus. Vel "auroram et solem,"id est initium et profectum sapientiae insipientes et perfectos."

Versus 17

"Tu fecisti omnes." CAS. "Vel omnia historialiter ab hoc loco: "Tuus est dies. Terminos terrae,"etc."

CAS. "Apostoli et Prophetae ut termini fines distinguunt, ita hi fidei jura custodiunt: vel omnia historice."

Versus 18

"Memor esto." CAS. "Jam quod ubique fit: precatur Judaeis, per numerata beneficia, pium judicem provocat. Quasi diceret: Memor esto hujus creaturae tuae."

"Hujus." AUG. "Creaturae tuae, cujus creaturae tuae?"

"Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum," etc. AUG. "Asaph intellectu dolet pristinam caecitatem, et sic pro Judaeis orat, ut eorum confiteantur errata. Hoc orat, quod scit futurum; erant enim inter Judaeos vasa misericordiae."

Versus 20

"Respice in Testamentum tuum." ID. "Reliquiae salvae fiant, quia multi, qui tendunt ad terram, obscurati sunt et repleti terra."

CAS. "Respice." "Imple quae promisisti; ut Testamentum Novum, quod est de aeternis, constituas. Meminit promissionis, quia merita deficiunt. Item ideo, quia repleti sunt iniquitatibus, unde sequitur obscuritas, quia lumen sapientiae perdunt repleti iniquitatibus, quia obscurati sunt domus terrae terrena habitatione, id est, caeci amore terrenitatis."

Versus 21

"Ne avertatur humilis, factus confusus." CAS. "Gratus pro odioso ponitur, ut dilectio devoti temperet odium contumacis."

"Confusus." ID. "Confundi non est humilis, sed superbi, qui non Deo sed sibi attribuit."

Versus 22

"Exsurge, Deus." CASS. "Jam excutit Asaph (intelligens) terrena promissa Veteris Testamenti."

"Causam tuam." Dicunt enim: Ubi est Deus tuus? Contemptus est a Judaeis ambulans in terra, et a falsis Christianis sedens in coelo. Judica ergo, non fallatur spes mea, qui credidi quod non vidi.

"Causam tuam." Post omnia, facit causam judicis, cui negotii sui qualitas intimatur.

"Causam tuam," contra illos, qui obmurmurant, ut manifesta veritate praedicent quod stulte abnuebant.

"Tota die." AUG. "Ideo dicit, ut ipsa continuatio mansuetudinem patientis judicis incitaret."

Versus 23

"Superbia eorum qui te oderunt." CAS. "In fine ponit exsecrabile malum, quod est superbia."

PrevBack to TopNext