On this page
Psalmus 72
Psalmus 72
Versus 4
Versus 7
Versus 9
Versus 15
Versus 16
"Ante me," id est, quantum ad praesentia; vel, major me, me superans, nisi Deus aperiat. Vel, ecce natio filiorum tuorum, cui disposui, et concinui, subaudis, occurrit et obviat mihi, id est, occurrit mihi prior praedicatio, quam Israelitis feci, ut Deum colerent, qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit: obviat mihi doctrina, cui congrui, et accommodatus sum. Sed ne ego reprobarem nationem priorum patrum, vel priori doctrinae meae contradicerem: "Existi," etc.
Versus 15
"Filiorum tuorum." Omnes enim, Abraham et caeteri, aliter docent, quibus credere debeo: non enim omnibus prudentior. Sed ne reprobarem: "Existimabam," vel, suscepi cognoscere; jam revocatur a lapsu, qui non praesumit se scientem contra sanctos. Ut cognoscerem hujus rei veritatem, quod non ante, dum dicebat Deum haec non curare. Cogitabam ut scirem hoc: prior gradus scientiae, dum scit nescire se, quod prius videbatur scire: repudiat autem priorem sensum, dum quaerit alium.
Versus 18
"Verumtamen." AUG., CASS. "Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quaesivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt."
Versus 20
"Velut somnium." ID. "Aperta comparatio. Clausis oculis, videmus bona quae mox apertis non invenimus; in vita somnium: in morte evigilant, scientes quid est."
Versus 24
"Dedit" enim "potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus. In sinistra," pecus, amans haec temporatia. Vel manum "dexteram."
CAS. "Non sinistram. Tenet dexteram Deus, dum ad bona opera dirigit, et ne mergamur liberat, ut Petrum."