"Canticum." Quia agit de bonis Christi, scilicet quod notus, quod "habitat," quod "illuminat," quod "salvat." Frangit gloriam Judaeorum.
"Ad Assyrios." CAS. "Contra Judaeos, qui non dirigentes, sed errantes. Vel, quod erigunt se, quia sine gratia quaerunt salutem et persequuntur Ecclesiam, ut olim Assyrii Judaeos. Qui confutantur hic ablatis nominibus gloriae, et nihil posse sine gratia probantur."
Versus 2
"Notus in Judaea." AUG. "Gloriatur Judaeus, quod Judaeo notus est Deus, et verum est; sed Judaeo intus, non in carne."
AUG. "Propheta; si Judaei, tunc in vobis notus est Deus: quod si non est, tunc non Judaei."
"In Judaea." ID. "Susceptis filiis Joseph duobus, cum reliquis undecim filiis Jacob duodecim tribus sunt, exspecta tribu Levi, quae sacerdotalis, et de decimis vivebat. Duodecim tribubus terra divisa est. In his una est Juda, unde reges, et a regno omnes Judaei dicuntur. Confessi sunt Caesarem, non Christum, qui de Juda jam non Judaei."
Versus 3
"In Sion." AUG. "Congruum verborum ordinem attende: Judaea confessio; postquam, Israel, id est, videns Deum, et sic in pacato cum Deo locus est: unde sequitur: "In pace,"post "in Sion,"id est in contemplatione (cum facie ad faciem videbit Deum), erit habitatio."
Versus 4
"Ibi confregit potentias." CAS. "In Judaea, in Israel, in Salem, in Sion, ubi Deus pacis auctor venit, haec omnia (quae et nomina gloriae eorum) fugiunt."
Versus 5
"Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis turbati sunt," etc. Diapsalma. Illuminat Christus, dormit Judaeus, Christus judicat, perit ille.
AUG. "Tu "illuminas,"sed per "montes,"qui prius lumen excipiunt per Prophetas, scilicet, et Apostolos. Sed de illuminatione "turbati sunt omnes insipientes corde."Praemittit inde quare in futuro terribilis, etc."
Versus 6
"Dormierunt." CASS. "A bonis aeternis refrigescentes, carni acquieverunt, profutura non videntes."
"Somnum suum," qui distat a quiete bonorum: quia iste fallax est; videntes per somnium se habere thesauros, dum evigilant nihil inveniunt, unde dicit: "Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum." Definitio avarorum.
"Nihil invenerunt." Quia nihil posuerunt in manibus Christi, qui dicit: "Esurivi," etc. In pauperibus namque esuriit, qui in coelo dives est.
"Viri divitiarum." Qui solam spem suam ponunt in incerto divitiarum. Unde non ait, habentes divitias: Multi enim habent qui non amant.
"In manibus," etc. CAS. "Quasi adhuc in manibus quaerant, cum se jam nihil tenuisse cognoscant."
Versus 7
"Ab increpatione," etc. AUG. "Strepitus increpationis solet excitare, sed tantum pondus est increpantis Dei, quod dormitant, id est, cor habent induratum."
"Qui ascenderunt." ID. "Quorum superbia crevit, humili Christo non humiliati."
"Equos." CAS. "Quaslibet saeculares extollentias: unde praeceptum erat in lege filiis Israel, ut non multiplicarent sibi equos. Salomon quoque de Judaea non habebat equos, sed emebat de Aegypto."
Versus 9
"De coelo auditum." AUG. "Unde Apostolus: "In revelatione Domini nostri Jesu de coelo cum angelis venient ad judicium exercendum"."
Versus 10
"Cum exsurgeret," id est, cum potens apparebit, qui hic humilis. Vel, "cum exsurgeret" hic a morte, postea venturus ad judicium.
AUG. "Quando veniens de coelo facies auditum, id est, omnibus notum. Virtus judicii exponitur, unde terreni terrentur, et perdita potestate quiescunt; quievit, cum exsurgeret."
"Mansuetos terrae." ID. "Qui mentis pacem habent, non detractantes jugum Dei."
"Quoniam cogitatio," id est, laudabunt te cogitatione et opere, hoc est, "reliquiae cogitationis," etc.
"Cogitatio hominis." ID. "Conceptio voti."
"Reliquiae," redditio voti, operatio, reliqua post cogitationem.
"Reliquiae cogitationis." AUG. " Quoniam cogitatio prima, etc., usque ad quod est solemnia celebrare."
CAS. "Quia solus Dominus est, cui festivitas debetur: reddent vota Deo. Prima cogitatio damnat mala."
"Reliquia." Quia post semper debet homo recordari praeterita mala, ut lugeat: licet mundus hic agat diem festum, quando sentit se peccato liberum, ut post emendationem Judaei jubentur offerre festivum munus Deo.
Versus 12
"Vovete et reddite." AUG. "Alia sunt communia vota de his, sine quibus non est salus; alia propria, ut vovere castitatem, et hujusmodi."
CAS. "Vovete." " Quaedam sunt, quae nec promittentes debemus solvere: ut: Non occides, et hujusmodi, etc., usque ad qui in circuitu sunt, ut famuli offerent, vel offerant, etc."
AUG. " Sunt quasi medii, etc., usque ad habens spiritum Dei, non principum, id est superbum."
"Munera." ID. "Qui altaribus offeruntur."
Versus 13
"Terribili et ei qui aufert." Quem timent boni, mali vero non timent.
"Spiritum principum." CAS. "Superbiae vel timoris tollit, et facit renes sui, qui corpus suum moderantur."