Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 76

Psalmus 76

Versus 1

"In finem pro Idithum." AUG. "Congregatio loquitur transiliens, ut perveniat ad finem, qui est Christus. Docet igitur desideria et illecebras mundi calcare, nihil sibi praeponere, nisi ex quo sunt omnia."

CAS. "Transcendens omnia, Deum quaerit et invenit."

Versus 2

"Voce mea ad Dominum clamavi." AUG. "Intentione devotionis ad Dominum non aliud ab eo petens, quia Dominus, et quia Deus."

"Vox mea ad eum." Ad hoc est vox, propter quod editur, hoc addit, ne putetur propter aliud clamare ad Deum, quam propter ipsum, supra quem nihil est.

CAS. "Non dicit quid petat, quia non opus est dici ei, qui novit quod expedit."

"Intendit mihi." CAS. " "Intendere Dei"est dare totum quod petitur, et plusquam petatur."

Versus 3

"In die tribulationis exquisivi." AUG. " Quomodo exquisisti?etc., usque ad qui non facit justitiam coram hominibus, ut videatur."

"Renuit consolari." ID. " Exponit tribulationem, etc., usque ad qui in omnibus hominibus scandalum vel invenit, vel timet, in nullo securus est."

Versus 4

"Et exercitatus sum." AUG. "Vel, garrivi, id est, exsultavi, loquendo ut garrulus, qui, prae laetitia, nec vellet nec posset tacere: et rursus in garriendo defecit spiritus, qui prius contabuerat taedio malorum."

Versus 5

"Anticipaverunt vigilias." CAS. "Diapsalma. Invento Deo, qui solus bonus est, deliberat an sit eum reducturus?"

AUG. "Anticipaverunt vigilias aliorum."

"Oculi mei," ut ille, qui ante tempus surgit ad negotium. Vel, "oculi mei," affectiones meae.

"Anticipaverunt," sedulitatem aliorum. Vel, per "vigilias," nocturnos significat, quos facimus, et usualiter sic vocamus in laudibus Dei, et ideo: "Turbatus."

CAS. "Quia consequi non potui quod quaero."

"Non sum locutus." Non murmuravi contra Deum. Vel, "turbatus sum," quia dum nocte secreta animi perquirit, videt humanum genus in peccata ruere: et pio dolore pro aliis cruciatur, qui jam vitia transilivit.

"Tacet," quia nocte non habet solatium humani colloquii, quo tempore cautius cogitat; ideo subdit: "Cogitavi dies," etc.

"Oculi mei." Alias "inimici mei anticipaverunt vigilias."

AUG. " Id est, vigilaverunt super me, etc., usque ad non tamen cessat, vult et hoc transcendere, unde subdit:"

Versus 6

"Cogitavi dies antiquos," etc. Ideo turbatus: quia "cogitavi dies antiquos Adae," in quibus corruit homo. Sed contra "dies antiquos, annos" ponit "aeternos:" ideo "turbatus," quia hos desiderat homo, aeternos negligit.

"Dies antiquos, et annos aeternos in mente habui." CAS. "Quid contigit Adae pro inobedientia? Ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Et annos aeternos, quos persistens haberet, in mente habui, quod non stulti."

Versus 7

"Et etiam meditatus sum nocte," id est, in hoc defectu.

"Cum corde," id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos aeternos. Cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur.

"Et exercitabar." In ipsa meditatione: "Scopebam spiritum meum;" purgabam mentem. Alii "ventilabam spiritum meum," sic apud me tractans:

Versus 8

"Nunquid in aeternum projiciet," genus humanum?

"ut complacitior." Quasi qui jam placitus fuit sua gratia in Veteri Testamento, nonne addet ut plus sit in Novo per adventum Filii? hoc sentit, qui de pietate tractat.

Versus 7

"Exercitabar et scopebam." AUG. " Vel, "garriebam," non jam foris, etc., usque ad ubi hoc invenit, quod "non in aeternum projiciet Deus. Ut complacitior sit," scilicet ut ipse, qui fuit iratus repellendo, mala inferendo, sit mansuetior liberando, revocando."

Versus 10

"Aut obliviscetur misereri Deus." AUG. "In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est."

Versus 11

"Et dixi: Nunc coepi." CASS. "Quid deliberando invenerit, scilicet quod Christus mutat homines, et redimit."

ID. "Et dixi." " Huic meditationi,etc., usque ad cum et me transiliens ad Deum veni, hic nullum periculum."

"Caepi." AUG. "Aliquid, ubi securus sum, ubi non anticipant inimici, modo coepit me mutare Excelsus."

"Mutatio dexterae," etc. CAS. "Ab ira ad misericordiam, quod de servis filii."

ID. " Hujus mutationis, etc., usque ad haec sunt quae sanctum mulcent."

Versus 13

"In adinventionibus." AUG. "Id est, in praeceptis, quae invenisti, vel quibus inveniris."

CAS. "Vel observationibus, id est, praeceptis quae observanda sunt, exercebor: quia non satis est legere Scripturas, sed fructus operum demonstrare oportet: his eruditus in laudes prorumpit."

AUG. "In adinventionibus" "vel affectionibus tuis, non in meis, vel in terrenis est affectio: ita in operibus et meditatione Dei est interior quaedam affectio, cum inspicitur mundus, et in creaturis quaeritur creator, et invenitur nusquam displicens, sed undique placens."

Versus 14

"Deus in sancto." AUG. "Per praedicta certus sum quod veniam, et hoc duce."

ID. "Deus in sancto," "id est, in Christo, via redeundi ad te. Et cum hoc sit, "quis Deus magnus?"etc."

"Via tua." ID. "Colendi te et ad te veniendi, unde potentiam Dei laetus praefert simulacris, quae falso colebantur."

Versus 15

"Mirabilia." AUG. "Sanati sunt surdi, caeci, languidi, mortui, paralytici. Ista in corporibus facta sunt. In anima quidam sobrii sunt, qui paulo ante ebriosi, infideles, adoratores simulacrorum."

"Populis virtutem." ID. " "Infidelibus, ut"cognoscant Christum tantum corpore, "fidelibus,"re et Deitate; subdit: Quid praestiteris, "redemisti.""

Versus 16

"Filios Joseph." AUG. "Id est, Gentilem populum. Vel, per "Joseph"intelligitur Christus: quia, sicut Joseph venditus in Aegyptum regnavit, ita Christus in gentibus, prius humiliatus in martyribus."

ID. "Joseph" "qui pervenit ad gentes augmentuminterpretatur: et significat gentes, de quibus augmentatus est populus Dei. Vel, "Joseph,"Christus a Judaeis venditus, et pulsus ad gentes, "filii ejus,"quos ex gentibus elegit."

Versus 17

"Viderunt." CAS. "Diapsalma. Quae in mundo Christus operatur, exponit."

AUG. "Quasi diceret: Quoniam notam fecisti virtutem, vel per eum "viderunt te, o Deus Pater,"vel, "te, o Christe,"qui es virtus et brachium, etc."

Versus 18

"Multitudo." CAS. "Non pauci, sed "multitudo. Sonitus,"in gemitu culparum, in actione gratiarum: quasi enim mare confragosum sonant diversa vota populorum."

"Sonitus aquarum." AUG. "Unde isti sonitus aquarum, turbatio abyssorum? quia "vocem dederunt nubes,"de quibus: "Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem.""

Versus 19

"Vox tonitrui." CAS. "Tonitrui vox revolvitur, ut rugatus et sinuosus sonus sentiatur. Allegoria: "in rota"totius mundi."

"Rota." HIER., AUG. "Est quod exponit orbis terrae, quem circumierunt nubes tonando praeceptis, coruscando miraculis."

"Contremuit terra." CAS. "Qui habitant in terra. Ipsa terra mare dicitur per similitudinem, quia humana vita amara, tempestatibus subdita, ubi major piscis minorem devorat."

Versus 20

"In mari." AUG. "Ad litteram, dum Christus super aquas ambulavit. Vel, in cordibus hominum, quos sibi subdit. Vel, per "terram,"Judaei; per "mare,"gentes accipiuntur."

"Et vestigia tua non cognoscentur." Increpatio tacita Judaeorum; quasi dicat: Licet palam venerit, et se miraculis ostenderit: non est cognitus a Judaeis infidelibus quos deduxit in manu Moysi et Aaron, id est, operatione miraculorum quae fecerunt.

"Vestigia tua," etc. Tetigit aliquos, id est, Judaeos, qui dicunt, Nondum venit Christus, non vident super mare ambulantem.

Versus 21

"Sicut oves." Quia non vere oves, sed haedi.

"Moysi et Aaron." CAS. "Moyses intrepretatur "assumptus de flumine;"Aaron, "mons fortitudinis:"his nominibus, virtutes quas fecerunt exprimuntur. Moyses inter caetera in mari viam fecit, signans per baptismum populum liberari. Aaron Ecclesiae tenebat imaginem, quae monti fortissimo comparatur."

PrevBack to TopNext