"Intellectus." AUG. " Quia haec narrata, etc., usque ad quae aperta videntur, parabolae sunt et aenigmata."
"Attendite." CAS. "Primo ipse Dominus loquitur, ut reverentia crescat."
"Popule meus," qui mihi obedis. Os Dei est Asaph, qui inferius locutus est ista: "Quanta audivimus ab initio." Veteris Testamenti: vel, fidelis Synagoga malis exprobrat.
Versus 2
"In parabolis." AUG. "Parabolae, rerum similitudines."
"Propositiones." Quae Graece problemata, quaestiones aliquid solvendum habentes.
Versus 3
"Quanta." CAS. "Summatim dicit, quae Judaeis Deus fecit: tamen ingratis sibi, et sic, si non eis, prodest tamen filiis, ne fiant sicut patres."
AUG. "Prius Deus in homine locutus est, jam homo ipse: "Quanta audivimus."Illud praedictum dixit Deus ex se, ne contemnatur ejus locutio."
Versus 5
"Et suscitavit," etc. AUG. "Hoc testimonium."
"Initium," unde supra: Loquar propositiones ab initio. Initium est Vetus Testamentum, finis Novum. Ibi timor, qui est initium: sed hic Christus, "finis legis ad justitiam omni credenti", qui dat spiritum, unde: "Charitas, quae pellit timorem". Hujus Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia habet testimonium a lege et Prophetis: unde tabernaculum testimonii dicebatur illud, quod tot mystica figurabat: "Testimonium" ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur, lex in quantum jubet.
CASS., REM. "Suscitavit" "quasi mortuum in Adam testimonium, id est, legem, vel, dum describitur, suscitatur, prius ignorantia sopitum."
"Testimonium in Jacob," hoc forsan est, quod Jacob cum angelo luctatus, tacto femore claudicavit: quod significat Judaeos partim fide constare, partim a salute discedere: et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola.
"Filiis suis." Et sunt iidem filii generatio altera, scilicet populus gratiae.
Versus 6
"Generatio altera." Per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putet uni data.
Versus 7
"Ut ponant." Haec est utilitas paternae praedicationis.
"Exquirant." AUG. "Qui dicti sunt supra cognovisse, modo "exquirant,"ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo."
Versus 8
"Prava." CAS. "Quae veritatem non recipit, et ideo distorta, "exasperans"super omnes acerbitates, ut in Salvatorem armarentur. Unde per Ezechielem dicit Dominus: "Vade et dic domui exasperanti"."
"Non direxit cor suum." ID. "Distortum cor habet qui prave intellecta non corrigit, et quae natura docet, non perficit: "Non est creditus cum Deo spiritus ejus", id est, et si ratio bene suasit, ei acquievit."
"Non est creditus." AUG. "Quando cum spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, fit quod Deus jubet: et hoc non est nisi credendo in eum, qui justificat impium, quam fidem non habet generatio prava et amaricans."
ID. " Expressius multo dicit, etc., usque ad illa autem generatio, etsi credidit Deo, non tamen in Deum."
Versus 9
"Mittentes arcum." AUG. " Figurate dicit, etc., usque ad David fratribus, sic populo Judaeorum populus Christianus. Vel, "Filii Ephrem.""
ID. "Intendentes et mittentes arcum," "id est, arcu aliquid mittentes. Vel, "intendentes arcum,"et mittentes sagittas, id est, promittentes servare legem, aperte dicentes: "Omnia, quaecunque dixerit nobis Dominus, faciemus et audiemus"."
"Conversi sunt" et defecerunt "in die belli," id est, tentationis; unde Osee propheta ait: "Ephraim factus est facti columba insipiens, non habens cor", quia promissionem obedientiae non auditio, sed tentatio probat.
Versus 11
"Beneficiorum." Beneficiorum, quae contulit in populum Israel, veluti, quod duxerit eos per mare Rubrum immadidos.
"Mirabilium" autem dicit, quia Aegyptiorum flumina in sanguinem mutaverat. Quod vero ait Deum eis haec ostendisse, non ideo dicit, quasi ipsi ea propriis viderint oculis, sed quia ita a suis acceperunt majoribus.
Versus 12
"Coram patribus," etc. CAS. "Incipit narrare jam, quae ab eductione de Aegypto fecit eis: nec tamen destiterunt a murmure et a tentatione."
AUG. "Coram patribus." " Qui sunt patres, etc., usque ad accedente ligno crucis quasi virga Moysi."
"In terra Aegypti." ID. "Ut omnem dubitationem tollat, et provinciam dicit, et locum factorum. Sic Christus in terra positus coram patribus novit, humile mandatum docuit: "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.""
Versus 14
"In nube." HIER. et CASS. "Hoc futurum judicabant."
"Dies," Christus est, tamen "nube" carnis celatur perfidis; et sicut illis "nubes" contra aestum solis, sic nobis Christus per incarnationem dat refrigerium contra aestum vitiorum.
"Tota nocte," toto tempore vitae.
"In illuminatione ignis." Christianos in hoc saeculo nominis sui claritate custodit ignis Spiritus sancti.
Versus 15
"Petram." CASS. " "In eremo."Prius aqua maris quasi petra, modo petra fons."
"In eremo," ubi necesse ut gratius sit munus.
"Adaquavit." Quasi pecora, non homines, quia non egerunt gratias.
Versus 16
"Tanquam." CASS. "Aqua, quae de Christo prodit, nulla imminutione deficit, sed fit fons aquae salientis in vitam aeternam."
Versus 17
"Adhuc peccare." CASS. "Adjecerunt, ut inter tot beneficia non crederent: quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixit in Evangelio: "Spiritus arguet mundum de peccato,"exponendo subjunxit: "De peccato quidem, quia non credunt in me". Sicut ergo peccatum dicit ibi, non credere,et hic "peccare"dicit, non credere."
"In iram." ID. "Non credentes Deum posse difficilia sibi facere, quod gravissimum est apud Deum, sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram."
"In inaquoso." AUG. "Vel, in alia eremo ad litteram, vel potius in se, quia licet pleni utres aquae de petra, aridae tamen mentes fuerunt."
Versus 19
"Mensam." CASS. "Mystice, refectionem sapientiae, vel corpus Christi."
Versus 21
"Ideo audivit." CASS. "Quod dilata vindicta, dedit prius quod petebant, ne videretur non posse."
"Distulit." AUG. "Poenam; dans prius quod, licet tentando, petebat, ne videretur non posse: et postquam dedit, ignis, id est ira, ascendit in Israel. Et hoc est quod prius dixit: "Ignis accensus est in Jacob.""
Versus 23
"Et mandavit." Utrumque breviter positum, scilicet quod audivit, quod ira ascendit; aperte hic incipit narrare. Et prius quomodo audivit exsequitur, postea in sequenti parte quomodo vindicavit.
"Et januas coeli." CASS. "Januae, ipsi praedicatores, quibus intratur in coelum; vel Scripturae."
"Aperuit." Quia dedit spiritum suis, ut intelligerent Scripturas.
Versus 24
"Manna ad manducandum." AUG. "Significat panem qui de coelo descendit, qui est cibus angelorum: quem, ut manducaret homo, "Verbum caro factum", qui per nubes evangelicas pluitur toti mundo, et apertis eorum cordibus, quasi coelestibus januis, credenti Ecclesiae praedicatur, non tentati Synagogae."
CASS. " "Manna, quid est hoc?"quia hic cibus admirando requiritur, et esse corpus Christi scitur."
"Panis coeli." ID. "Non aliter, quam Christus, de quo coelestes, id est angeli, reficiuntur ejus contemplatione; et hunc panem, id est verbum, quo grandi cibo pascuntur angeli, per carnem factum lac, edit homo."
Versus 26
"Africum." Quia ibi sunt coturnices.
Versus 27
"Et pluit super eos," etc. AUG. " Sic et parvulam fidem, etc., usque ad unde: "Si terrena dixi vobis, et non creditis mihi, quomodo si dico vobis coelestia?" etc."
"Sicut pulverem." CASS. " "Pulvis"hic significat intelligentiae subtilitatem, quae ad superna conscendit."
"Volatilia pennata." Coelestia desideria, quibus anima pasta pinguescit: haec intra septa Ecclesiae possumus accipere, unde subdit:
Versus 28
"Et ceciderunt in medio castrorum." AUG. "Significans per hoc quod sponte veniunt venti ad homines, et portant eis verba divinitus missa, ut in suis sedibus, et circa tabernacula audiant: quia in omnem terram exivit sonus eorum."
Versus 29
"Et manducaverunt." Convicti sunt, qui hoc Deo impossibile putaverunt.
Versus 30
"Adhuc escae eorum," etc., "et ira Dei," etc.
CASS. "De vindictis, et simulatis reversionibus eorum, timore poenarum: et tamen sententia Dei per misericordiam temperata."
"Escae." ID. "Manna, coturnices."
Versus 31
"Electos Israel impedivit." AUG. "Id est, impedivit ne illis prodessent, quibus paterno affectu consulere cupiebant. Vel potius, compedivit ut cum eis molestias sustinerent electi ad exemplum, non justitiae tantum, sed et patientiae."
"Impedivit." ID. "Murmure eorum, ut Moyses, qui dixit: "Nunquid poterimus de petra aquam vobis ejicere?""
Versus 32
"In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus." Correcti post haec omnia graviora sunt peccata, quae semper accrescunt.
Versus 33
"Et defecerunt," etc. AUG. "Cum possent, credendo, dies in veritate sine defectu habere."
"In vanitate dies eorum et anni eorum." CASS. "A similitudine illius qui in ortu moritur, in vanum est natus."
"Cum festinatione." AUG. "Et quae prolixior videtur, vita cito praeterit."
Versus 34
"Quaerebant eum." CASS. et AUG. "Non occisi, sed relicti. Sed sic loquitur, quia unus populus sunt, quasi de uno corpore."
"Diluculo veniebant ad eum," etc. CASS. "Sedulo, vel ante lucem; unde: "Vanum est vobis ante lucem surgere."Pius in luce, impius ante lucem rogat."
"Quaerebant." Revertebantur, veniebant.
AUG. "Haec omnia, propter temporalia bona acquirenda, et vitanda mala: et ita non Deus, sed illa colebantur."
Versus 37
"Nec fideles habiti sunt in testamento," etc. CASS. "Qui vere credit, opera facit: unde fides dicitur quod fiant dicta; unde dicit: "Nec fideles in praeceptis.""
Versus 38
"Ipse autem est misericors et propitius fiet." AUG. "Hic mali impunitatem sibi promittunt, sed misericordia est etiam malis, verum ante judicium, quia facit solem oriri super bonos et malos. Sic et illi genti pepercit, ne penitus eradicaret, sed manet in successione posterorum, sicut Cain signo accepto, ne quis eum occideret."
"Peccatis eorum," etc. AUG. "Populi, qui idem est in successione filiorum; ut et post "abstulit eos de Aegypto, et induxit eos in montem sanctificationis", cum non eos, nisi in successione. Sic et hic cum dicitur: "propitius fiet peccatis eorum,"intelligimus etiam impletum esse quod dicitur ab Apostolo: "Reliquiae salvae fient", quae credent in Christum, quod hic praevidit, cum subdit: "Et non dispersit eos. Et abundavit ut averteret,"etc., quia: "Non omnem iram accendit,"etc. Id est, non punivit eos quantum digni erant: quia et illud remisit, quod Filium occiderunt."
Versus 39
"Spiritus vadens et non revertens," etc. Ideo per gratiam revocat, quia per se redire non possunt: unde in Proverbiis in via iniquitatis dicitur: "Omnes qui ambulant in ea non revertentur", scilicet per se, sed per gratiam revocabuntur. Haec est ovis errabunda, quae humeris pii pastoris reducta est ad gregem.
Versus 40
"Quoties." CASS. "Dicturus plagas Aegypti, propter eos factas, comparando mala eorum beneficiis Dei, dicit eos oblitos, et tentasse Deum."
AUG. "Quia caro vel spiritus vadens, quoties ergo? quasi multoties exacerbaverunt eum."
Versus 41
"Et conversi sunt," etc. AUG. "Repetit eorum infidelitatem, ut memoret quas plagas intulit Deus Aegyptiis propter eos, unde deberent esse non ingrati."
Versus 42
"De manu tribulationis." CASS. "Tribulatio solet esse in memoria, sed non eis. Pulchre opponit manum Dei manui Pharaonis, dicens: "Manus ejus et de manu tribu;"quae multum differunt."
AUG. et CASS. "Mysticationes ab hoc loco."
Versus 44
"Et convertit," etc.
Versus 45
"Misit in eos iram," etc. Hic incipit exponere plagas propter Judaeorum liberationem in Aegypto factas, et ponit decem plagas, sicut in Exodo decem. Ponuntur aliqua tamen hic, quae non in Exodo, quae non interpretari, nisi figurate possumus, ubi et quae facta fuerunt parabolae dicuntur, sicut saepe solet non seriem historiae sequi: sed alia addere, vel quaedam mutare pro significatione.
"Aqua" ergo "in sanguinem," significat de rerum causis carnaliter sentire.
"Cynomia." Canini mores sunt.
"Rana." Loquax vanitas.
Versus 46
"Aerugo." Quam alii rubiginem interpretantur, nocet occulte, quae comparatur vitio quod difficile apparet, ut est multum fidere de se. Aura enim noxia hoc in fructibus operatur latenter: sic in moribus occulta superbia, cum putat se aliquid esse qui nihil est.
"Locusta." Malitia ore laedens, infideli scilicet testimonio.
Versus 47
"Grando." Est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinae, praedae. Plus autem vitio suo vastatur ipse vastator.
"Pruina." Vitium quo charitas proximi stultitiae tenebris quasi nocturno frigore congelascit.
Versus 48
"Ignis." Qui non in Exodo nisi cum grandine in fulguribus, ut fructus laederet, accipitur: qui tamen non legitur possessiones incendisse, significat immanitatem iracundiae, qua et homicidium fit. Morte pecorum, pudicitiae damnum signatur. Concupiscentia, qua foetus oritur, communis est nobis cum pecoribus: hanc habere domitam et ordinatam, pudicitiae virtus est.
"Mors primitivorum." Amissio est justitiae qua quisque humano generi socialis est. Decem plagis percussi sunt Aegyptii contra decem praecepta scripta in tabulis. Et hic decem plagae, licet non in eo ordine ponantur, sed pro tribus quae in Exodo, id est cyniphes, ulcera, tenebrae quae non hic. Aliae tres sunt hic, quae non ibi, rubigo, pruina, et ignis. Talia enim pro congrua intelligentia frequenter variantur.
"Signa." CASS. "Sunt duris cordibus, quasi characteris impressa vestigia."
"Prodigia," quae signabant aliqua futura.
"Thanis," civitas, humile mandatum, quod hic nobis necessarium, ut in futuro erigamur.
"Et dedit aerugini." Haec in Exodo non leguntur, mystica ergo interpretatione tantum exponantur.
"Locusta." AUG. "Se invicem comedentes, significat detractores, qui alienos fructus invide rodunt."
Versus 47
"Moros eorum in pruina." AUG. "Morus calidae est naturae, per quod charitas intelligitur, quae in pruina occiditur."
"Grandini" ID. "Quae grando non potuit laedere, id est mollia, post dicit Exodus a locustis comesta."
ID. " "Igni. Ignis,"cupiditas, quae possessionem, id est, statum mentis vastat."
Versus 49
"Iram indignationis," etc. CASS. "Ordo vindictae: prius peccatis Deus irascitur, quando non compunguntur, inde malitiam hominis in sua indignatione, ira et tribulatione derelinquit, ut suis adversitatibus affligantur, qui Deo non obediunt, ut ibi dicitur: "Propterea tradidit illos in reprobum sensum". Indignatio hominis pertinet ad tumidam superbiam; ira, ad nefandam audaciam; tribulatio, ad confusam desperationem: tunc per diabolum ad immissiones illicitas praecipitantur nudati defensione Dei."
"Per angelos malos." AUG. " Judicio Dei haec facta sunt, etc., usque ad per angelos ergo malos punit Deus bonos et malos homines, sed bonos tantum corporalibus poenis, malos autem corporalibus et spiritualibus poenis."
Versus 50
"Irae suae." AUG. "Erat semita irae Dei, qua occulta aequitate puniret Aegyptios; cui Deus fecit viam, ut eos quasi ex abditis produceret per angelos malos in aperta scelera, et sic aperte puniret."
Versus 51
"Primogenitum in Aegypto." AUG. "Primogenita sunt summa mandata, ut: Diliges Dominum Deum ex toto corde; quibus non servatis orbamur prole rationis."
Versus 52
"Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto." AUG. "Mystice. Hoc et in nobis intus fit, ubi eruditi de potestate tenebrarum mente transferimur in regnum Dei, oves in spiritualibus pascuis."
CASS. "Et abstulit." "Quod eductos de servitute duxit in terram promissionis; et iterum offendunt."
Versus 54
"Et induxit eos in montem sanctificationis suae." AUG. "Non eosdem quos abstulit, sed eos nomine et gente; significat tamen quod multi ad Ecclesiam, quam mavult intelligi, conversi sunt; ipsa est mons quem Christus acquisivit."
"Et ejecit a facie eorum gentes," etc. AUG. "Vel maligni spiritus. Quae omnia Christus ejecit a facie fidelium;"
"et sorte divisit eis terram." Per hoc significatur quod in nobis omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
Versus 55
"In tabernaculis." CASS. "In quibus regnabant peccata regnare fecit virtutes."
Versus 57
"Quemadmodum patres eorum conversi," etc. AUG. "Per totum loquitur quasi de eisdem: tamen nunc de his qui in terra promissionis, quorum fuerunt patres, qui in deserto amaricaverunt."
"Arcum pravum," etc. ID. "Animi intentionem perversam, ut contra Deum, qui dixerat: "Non erunt tibi dii alieni", quod plenius aperit."
Versus 58
"In iram concita," vel, "in arcum pravum," qui difficile remittitur, et ipsi facile retroibant. Vel, "arcum pravum," qui non ominus jaculatur, sed in se spicula convertit, id est, malitia dolosorum.
"Ad aemulationem." Vel aemulati sunt; alia littera, cum honorem Dei alii tradunt.
Versus 59
"Audivit Deus." CASS. "De ultione in terra promissionis, quae et retorta est in ipsos, per quos punivit."
Versus 60
"Et repulit tabernaculum." AUG. "Hoc tempore Eli sacerdotis, quando victi sunt ab Allophylis, et arca Domini capta est, et ipsi magna strage vastati. Legitur enim in libro Regum, quod tunc ceciderunt de populo triginta millia peditum."
"Repulit tabernaculum Silo." BEDA. " Quod erat in Silo, etc., usque ad quia autem illud non attenderunt, nec tabernaculum Deo fecerunt: ideo Dominus merito repulit."
"Habitavit in hominibus." AUG. "Cum ergo non esset dignum in quo habitaret, repulit illud quod non propter se, sed propter illos instituit."
CASS. "Sic deserit corpora nostra, quae Spiritus sanctus, dum bene tractantur, inhabitat."
Versus 61
"Et tradidit." CASS. "Si enim cum peccatoribus et boni traduntur captivitati, exercitium est, non in mente captivi sunt. Vel, hosti traditi, sed liberi et Deo conjuncti."
"Virtutem eorum." AUG. "Arbitrii libertatem imminuit, et virtutes abstulit in malis, quod non sit in bonis, licet cum malis interdum captiventur corporaliter."
Versus 65
"Et excitatus est." CASS. et AUG. "Mores hominum Domino tribuit, propter res explanandas."
"Tanquam dormiens." Hoc dicitur a persona dementium, qui ita putant, quando periclitantibus non subvenit, vino esse crapulatum, quando non tam cito subvenit. Et revera sic dementer putantibus dormit, et est alienus, et negligentibus et infidelibus, qui nulla voce laudis vel operis eum excitant. Excitatur autem ad vindictam malis actibus, ut hic peccatis eorum, qui arcam inter simulacra posuerunt.
"Tanquam potens," quia tunc sunt homines ad iram faciles, et ad virtutes potentes, quando post crapulam de somno surgunt.
AUG. "Et excitatus est." "Christus vino passionis ebrius, dormiens in sepulcro, excitatus est a morte, tanquam potens in resurrectione."
ID. "Tanquam dormiens." "Visus est dormire, quando populum suum dedit in manus eorum, quos odit: ubi eis dicitur: "Ubi est Deus tuus?""
Versus 66
"Et percussit iniquitatem." AUG. "Hac poena cruciabitur, etc., "usque ad opprobrium"enim "sempiternum dedit illis.""
Versus 67
"Et repulit." CASS. "De rege David, et loco regni."
AUG. " Non dixit, etc., usque ad sic ab initio electionis Hebraeae gentis usque ad Christum procedit."
Versus 69
"Sicut," etc. AUG. "Unicorni sunt quorum firma spes in unum illud erigitur, de quo dicitur: "Unam petii a Domino, hanc requiram. Sanctificium."Est plebs sancta, regale sacerdotium."
Versus 70
"David servum." AUG. " Qui de Juda, etc., usque ad: "dentes" Ecclesiae sunt illi per quos loquitur, vel per quos in corpus suum velut manducando caeteros trajicit. Grex tonsarum dicitur, quia onera saeculi velut vellera deposuit, et ad pedes Apostolorum rerum suarum venditarum pretia apposuit;"
"ascendens de lavacro" baptismi, geminos creat, opera scilicet geminae charitatis; unde: "sterilis non erat in eis;" ab his translatus est Christus, sed pascit greges in gentibus qui sunt Jacob, et Israel.
Versus 71
"Jacob. Israel haereditatem suam." AUG. "Repetit: Nisi dicatur, nunc secundum hunc statum Jacob "servus:"quando videbit facie ad faciem "haereditas."Unde et nomen accepit: Israel enim dicitur ex contemplatione Dei. Transtulit eum ad hoc ut pasceret, et ita fecit."
Versus 72
"Et pavit eos," etc. AUG. " Videtur forte, etc., usque ad et hoc docuit quod egit."