Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 79

Psalmus 79

Versus 1

"Intellectus pro his qui commutabuntur." AUG. " In melius, etc., usque ad testimonium perfidiae."

"Asaph." Illuminatus agit de adventu Christi et de vinea ejus, bonum testimonium de capite ipso et corpore ejus, rege et plebe, pastore grege.

Versus 2

"Qui regis," etc. AUG. "Hic loquitur Asaph illuminatus de adventu Christi, qui convertit hominem, et vineam de Aegypto eductam solidat: hoc est testimonium pro his qui immutantur."

CASS. "Supra trepidus, qui pro peccatis Synagogae orabat: jam praesumit, commutatis in melius testimonium dat. Hic psalmus Synagogae est testimonium de capite ipso, et corpore ejus."

ID. "Deprecatio primi adventus, per quem fit reparatio generis humani."

ID. "Peractus definit. O Deus, fili."

"Qui regis," spiritualiter, "Israel," videntes te, "Intende," id est, lumen pietatis super nos infunde, ut a te simus clari, qui per nos sumus tenebrosi.

"Joseph." ID. "Fidelem populum ducis in caulas Dei, ut oves ad pascua, de quibus: "Alias oves habeo quae non sunt de hoc ovili, et illas oportet me adducere, ut fiat unum ovile et unus pastor". Propria singulis verba: "regitur"Israel, "ducitur"Joseph, id est, devotus populus."

"Manifestare." ID. "Rogat, ut qui in secreto majestatis erat per incarnationem, appareat coram Judaeis ut promissum erat, faciens in eis has virtutes, quae his nominibus signantur, Ephraim, Benjamin, et Manasse."

AUG. " "Manifestare coram."Angelis notus, innotesce hominibus."

Versus 3

"Coram Ephraim." AUG. "Id est, gente Judaeorum, ubi hae tribus, scilicet coram fructificatione, et filio dexterae, ut et nos simus plenitudo scientiae per charitatem, quae Deus est; et coram Manasse, id est, oblito, ut jam illi venias in mentem, juxta illud: "Reminiscentur, et convertentur universi fines terrae.""

ID. "Excita." " Repetit, etc., usque ad crucifixus ex infirmitate, resurge ex virtute."

CASS. "Excita potentiam" " miraculorum, etc., usque ad unde: "Fidelis Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis," etc.."

Versus 4

"Faciem tuam." AUG. "Haec facies velata fuit Asaph tempore infirmitatis Christi, et tunc aegrotavit Asaph, non valens intueri velatum nube: de qua dicitur: "Ascendit Deus super nubem levem,"et intrabit vel ingredietur Aegyptum, id est, carnem immunem a peccato; illuminavit vero eam cum surrexit et ascendit, et ita salvamur."

Versus 5

"Quousque irasceris?" AUG. "Transit ira a servo, ut non flagellet ut patet, sed ne damnet: et conversis enim durat ira, sed corrigens. "Flagellat enim omnem filium quem recipit"."

Versus 6

"Cibabis" AUG. "Exponit hic passiones, quas sancti tempore adventus passuri sunt. Quasi diceret: Etsi optem Christi adventum, tamen eo tempore multa passuri sumus, quia "cibavit,"etc."

"In mensura," etc. AUG. "Pro viribus tuis ut erudiaris, non opprimaris; unde: "Fidelis Deus qui non patitur vos tentari supra,"etc.. Vel, pro modo culparum."

Versus 7

"Posuisti nos in contradictionem." CASS. "Dum vicini, qui de nobis, sunt contra nos. Irrident inimici, a quibus omnibus, ut salvi simus, "Deus virtutum,"etc."

Versus 8

"Deus virtutum." AUG. "Desiderantis mos est frequenter repetere quae tantis precibus orat."

Versus 9

"Vineam." CASS. "De vinea quomodo incepta, et perfecta."

AUG. et CASS. "Vineam de Aegypto," "quasi, nos salvi erimus, sed Judaeos, quibus tot fecisti, destrues: quod non pro levi culpa, sed quia adventum Christi non noverunt. Vel, salvi erimus quia ita praesignasti."

"Vineam de Aegypto." Sed quare, destrues? hoc de infidelibus.

"De Aegypto." Ut illos de Aegypto, ita Ecclesiam de tenebris ejecit vitiorum: gentes "plantat" in virtutibus, et "ducit" per hoc desertum saeculi.

Versus 10

"Radices," martyres et alios firmos facit, et implet orbem.

Versus 9

CASS. "Vineam de Aegypto," " per mysticas figurationes, etc., usque ad quae ita per orbem dilatata est."

Versus 10

"Dux," dum eam ducit spirituali itinere.

"Radices," prophetas, Apostolos, martyres et alios, de quibus "palmites" tendens mundum occupat et operit.

"Dux itineris." AUG. " Vel alia littera, etc., usque ad et non est altera, sed eadem vinea: inde Apostoli, inde et alii justi, etsi aliqui rami fracti."

Versus 11

"Operuit" CASS. "Altitudo et latitudo vineae hic exponitur. Superna est vinea, quae et montes sublimiores, vita et doctrina obumbrat, et magnis crescere facit. Vites, quae arbores ascendunt, "arbusta"nominantur, per quae minores in Ecclesia accipiuntur."

"Cedri," non superbi, sed qui sunt "Dei," martyres sunt, qui in Ecclesia alti sunt, hos etiam Ecclesia in gremio suo protegit.

Versus 12

"Propagines," filios regenerationis, qui a flumine Jordane manaverunt, quia ibi coepit regula baptismi.

Versus 11

"Montes." AUG. " Prophetae, etc., usque ad similiter "operiunt cedros Dei," id est, doctores."

"Cedros Dei." ID. "Quia sunt cedri evertendae, superbi scilicet qui sunt cedri saeculi, sed non Dei."

Versus 13

"Ut quid." Miratur cur huic tali subtracta est Domini defensio.

AUG. "Ut quid." "Quia superba fuit adversus plantatorem, et servos occidit ad se missos, et tandem filium haeredem, destructa est maceria, et invenerunt eam gentes destructam, et deleverunt. Hoc primo plangit Asaph, sed non sine spe: de dirigentibus enim cor jam loquitur."

Versus 14

"Aper." AUG. et CASS. "Vespasianus fortis et saevus, et contrarius Judaeis, qui hoc animal inter caetera habent immundum."

"Singularis ferus." Titus, qui reliquias terribili depastione consumpsit, qui dicitur singularis, id est superbus. Vel pro eodem accipitur aper, et "ferus" scilicet Romanus exercitus. Et vide quibus peccatis laboret et pereat homo.

"Singularis." AUG. "Dicit omnis superbus: "Ego sum, ego sum, et nemo alius. Aper.""

CASS. "Diabolus fortis et ferox, "de silva,"quia cogitationes ejus agrestes et aviae sunt. "Sed tu, Domine Deus virtutum."Vel ita continua: Ita vastata est vinea, sed ut reliquiae salvae sint, "O Deus virtutum, convertere,"in finem saeculi supremi serenus "aspice,"commutatis in melius hoc remedium precatur."

Versus 16

"Et perfice eam quam plantavit dextera tua." AUG. "Non aliam institue, sed hanc perfice. In hac enim est semen Abrahae: ibi est radix quae portat oleastrum. Perfice, "quia caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret"."

"Super filium." CASS. " Super te fundatam, etc., usque ad de igne autem boni amoris dicitur: "Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat?""

Versus 18

"Fiat manus." CASS. "Grande sacramentum, et munus Deo, quia tandiu salus Israel dubitari potuit, donec Christus venit: sed tunc completa est promissio, nec ultra discedit ab eo Ecclesia sponso conjuncta. Dicit ergo: "Fiat manus,"operationem sanctae incarnationis precatur."

Versus 19

"Non discedimus." CASS. "Ultra, cum filium hominis "vivificabis:"haec est utilitas ab eo."

Versus 20

"Domine Deus virtutum, converte nos, ostende faciem tuam, et salvi erimus." CASS. "Magna suavitas hujus versiculi, in quo regulam totius religionis exponit. Primo enim Deus nos "convertit,"et tunc nos "ante faciem"ostendit, id est, lumine pietatis nos inspicit: post quod nos tandem "salvat."Hunc ergo propheta iterat, quia per ipsum quisque breviter quod expedit, implorat."

PrevBack to TopNext