On this page
Psalmus 80
Psalmus 80
Versus 1
Versus 4
"Buccinate." AUG. "Hucusque ad partitionem, vel ad litteram, simpliciter de Judaeis accipienda sunt, vel allegorice de Christianis."
Versus 7
Versus 8
"In tribulatione," etc. CASS. "Sic Propheta: Divertit Dominus dicens, "In tribulatione,"imputantur eis beneficia Dei, ut gravior aestimetur offensa."
"Tempestatis," etc. Non in tempestate maris, sed cordis: ubi exauditus debet probari, in aqua contradictionis: jam enim gradiens viam Dei, habet multis modis obsistentes. Haec est aqua contradictionis, quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est: tunc enim aquae populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro, id est Christo, ducere eunti uxorem de alienigenis, id est Ecclesiam de gentibus, occurrit leo fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum, ut haedum caprarum: et quia populus iste fremens nihil erat, nisi languidus peccator. Occisa autem in eo illa feritate, jam non sic fremit, imo jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis.
Versus 9
Versus 10
"Non erit in te Deus recens neque," etc. AUG. "Alii faciunt sibi recentes deos, vel idola, vel Christum imparem Patri, et alia hujusmodi fingunt in corde: et ita sunt templa simulacrorum in omnibus terrena cogitatio; opinio diversa, vanitas una. Ideo Samson caudas vulpium colligavit, ut incenderet messes Philisthaeorum. Samson interpretatur soleorum, scilicet, quibus ipse lucet, non omnium: de quo mali dicturi sunt: "Erravimus a via veritatis, et sol justitiae non illuxit nobis". Et alibi: "Sol justitiae est, et sanitas in pennis ejus". Vulpes sunt insidiosi, maxime haeretici, latentes in tortuosis cavernis, decipientes, odore putentes: qui etsi dissentire ab invicem videntur, in malum tamen, id est, in posterioribus consentiunt, simili vanitate tenentur, et incendunt messes non nostrorum, quia novit Deus qui sunt ejus; sed alienigenarum, quae sunt vasa contumeliae."