Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 81

Psalmus 81

Versus 1

"Psalmus Asaph." CASS. "Psalmus de duabus naturis in Christo, quo Christus, vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est, Synagogae, quae Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non cognovit. Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios, stat homo, discernit Deus."

"Deus stetit." Cujus non est stare, qui coelum et terram complet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed breviter Deum hominem indicat.

"Stetit." AUG. "Filius, qui missus ad oves domus Israel, spiritualis autem praesentia Deitatis, quae ubique non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur. Cur ibi stetit: "Ecce deos dijudicat,"id est, secundum quod Deus, id est, non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. Hoc autem facit stans in medio, unde: "Medius vestrum stetit, quem vos nescitis,"unde et hic: "Nescierunt neque intellexerunt,"sed "amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet. Deorum."Quos post "filios Excelsi"dicit, ibi: Ego dixi: dii estis, et filiis Excelsi omnes.Unde etiam, "filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me."Filii dicuntur non solum gratia novi testamenti, sed gratia veteris, quae eos de Aegypto liberavit."

Versus 2

"Usquequo." AUG. "Haec est vox discernentis: misit legem et Prophetas, et restitistis, sed quousque? Num usque ad adventum misi Prophetas, et injuriis affecistis, vel interfecistis, vel hoc agentibus consensistis? Sed cum haec agentibus nec loqui dignum sit, vos qui tacuistis, et imitari eos voluistis, "usquequo judicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis?"Num et haeres occidendus est, qui pro vobis venit, qui pro vobis sine patre esse voluit ut pupillus? qui propter vos esurivit et sitivit, ut egenus, qui propter vos pauper factus est, cum esset dives."

Versus 3

"Judicate egeno et pupillo, pauperem et humilem justificate." CASS. "Diapsalma, monet intelligeret Christum esse Deum, et si egenus et pauper fuit, quod eos non fecisse dicit."

Versus 4

"Eripite pauperem." AUG. "Ostendit, nec illos immunes qui permiserunt principibus Christum, cum prae multitudine timerentur, et possent illos a facto, et se a consensu liberare."

CASS. "Qui enim desinit obviare cum potest, consentit."

Versus 5

"Movebuntur." CASS. "Hinc patet de quo dixerat: hoc signum in crucifixione contigit. Vel spiritualiter, terreni moti sunt illo tempore, viso tanto miraculo; ut centurio, qui dixit: "Vere Filius Dei erat iste.""

AUG. "Movebuntur omnia fundamenta." "Quasi dicat per hanc Israel caecitatem, "movebuntur"ad fidem, "omnia fundamenta terrae,"id est, plenitudo gentium intrabit. Vel, in morte, et passione Domini mota est terra. Vel "fundamenta,"id est, felices copia terrenorum movebuntur. Vel admirando coli pauperem mortuum. Vel eum contemptis terrenis sectando. Addit "omnia,"quia nullus est qui non miretur, vel convertatur. Terrenae autem felicitatis regnum est superbia, contra quam venit humilis Christus, exprobrans eis, quos vult facere altos per humilitatem, his verbis: "Ego dixi: dii estis,"vos boni: "vos autem"mali, "sicut homines moriemini."Vel omnibus dicit: "dii estis,"id est, omnibus promisi coelestia;"

Versus 7

"vos autem sicut homines" primi, qui suasione peccaverunt, et vos majores sicut diabolus, qui superbia peccavit.

Versus 6

"Ego dixi." CASS. "Quid eis propositum? sed perierunt."

Versus 5

"Ego dixi: Nescierunt neque intellexerunt;" tamen "ego dixi." Has promissiones omnes accipiunt, si mandata custodiunt, ut sint filii et Dei: hoc ad justos;

Versus 7

"vos autem," hoc ad malos.

"Sicut homines." AUG. "Quasi: Cum cito, sicut homines, sitis morituri, non inde corrigimini; sed ut diabolus, qui carne non moritur, extollimini, ut cadatis: quia per superbiam diabolicam inviderunt gloriae Christi, et viluit eis humilitas crucis. Sed, ut hoc vitium sanetur ex persona Prophetae, subditur: "Surge Deus,"etc., "sicut unus."Turba quae cecidit dicitur unus, quia in superbia similis: Vos cadetis, sed:"

Versus 8

"Surge Deus." AUG. "Id est, damna istos, quia his repulsis, tu haereditabis. Vel judica mundum, quia tuus est, et hoc est, tu haereditabis."

PrevBack to TopNext