On this page
Psalmus 83
Psalmus 83
Versus 1
"In finem." AUG. "Nihil hic dicitur de torcularibus visibilibus, unde constat spiritualia esse. Uva in vite, oliva in arbore pendens libero fruuntur aere, nec illa est vinum, nec ista oleum ante pressuram: sic quos praescivit Deus ante saecula fieri conformes imaginis filii, antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in saeculo deliciosa libertate. Sed cum accedunt ad servitutem Dei, dicitur eis: "Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem". Ecce torcular, conteruntur, exuuntur in tegumentis carnalium desideriorum, quasi vinaciis exuuntur veteri homine, et in apothecam Dei defluunt: ideo torcularia dicuntur Ecclesiae praesentis temporis. Sed qui in his filii Core, id est calvi, scilicet Christi? Calvus namque Elisaeus irrisus a pueris figura fuit Christi, qui in calvaria crucifixus. Ideo hic premitur Christianus, ut quaerat quietem, quae non est hic, et fit ei Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis, incumbit in baculum arundinis."
Versus 4
"Etenim passer," etc. AUG. "Duobus duo reddit: "cor"ut "passer; caro"ut "turtur,"cui dat et "pullos:"corde cogitamus Deum, quasi volet passer ad domum; carne agimus opera."
CASS. "Sicut passer deserit silvas, et inventa domo laetatur, ubi non timet insidias: sic anima laetatur, dum scit sibi domum paratam in coelo. Spiritus, qui est quasi passer volans in altum, tendens ad ipsum Deum."
"Nidum, etc." AUG. " "Nidus"ad tempus, "domus"vero in aeternum. Nidum ergo dicit fidem, et conformitatem sacramentorum Ecclesiae, quem nidum quaerit turtur, ut reponat pullos suos. Non enim abjicit ubicunque, sed in nido Ecclesiae facit opera bona salubriter, pro quibus salvatur: per quod differt ab aliis qui opera faciunt, sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera, vestiunt nudos, etc., et haeretici multa faciunt: sed non in nido Ecclesiae, et ideo conculcantur, non servantur. Haec caro est mulier, per quam seducitur passer, sed salvabitur per generationem operum, si in nido, id est, si perseveraverit in fide. Praebet autem Deus unde fiat nidus, induit enim se feno carnis ut ad te veniret."
Versus 5
"Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te." AUG. "Hoc boni jam habent, scilicet, quod habitant in domo tua. Sequitur: "In saecula saeculorum laudabunt te."Hoc totum negotium est ibi sanctorum: non est ibi necessitas, quae mater est omnium humanarum actionum, quia cui faciunt ibi quippiam, ubi nulli indigent; habent ergo et agunt, unde beati sunt. Omnis autem beatus habendo vel agendo dicitur beatus."
Versus 7
AUG. "Unde autem ploratio, quia lege nos afflixit, per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui, et gemimus, quomodo scilicet, veniamus ad locum quem posuit, ope ejus et auxilio utique. "In loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit."Qui non potest exponi, quem oculus non vidit, nec auris audivit, id est, futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur."
Versus 10
"Respice in faciem," etc. Ipse enim loquitur in nobis, unde Apostolus: "An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus!" Et in nobis recipitur, sicut ait, "Qui vos recipit, me recipit. Respice." Christum Pater semper respicit.