Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 84

Psalmus 84

Versus 2

"Benedixisti, Domine." AUG. " Psalmus de nova benedictione, etc., usque ad de aversione iniquitatis."

Versus 3

"Remisisti." ID. "Futura dicit ut praeterita."

Versus 4

"Mitigasti" CASS. "Diapsalma, de aversione irae, id est, poenae."

Versus 5

"Converte nos." Petit quod adhuc futurum sciebat. Quasi, quod dixi ut praeteritum, oro ut fiat.

AUG. "Converte nos." "Prophetice dixit futura, ut praeterita, hic autem orat ut vere futura, dicens, Converte et averte, quasi dicat, dixi quasi facta. Et quia video futura, et quia non sunt oro ut fiant."

Versus 6

"Nunquid in aeternum." Praevidet iste hanc poenam transituram: "Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Irasceris."

AUG. "Ira Dei est omnis poena quam patitur. Sicut dictum est Adam quando peccavit: "Maledicta terra in opere tuo, et in labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo."De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo."

"A generatione." Prima generatio fuit mortalis de ira, erit altera immortalis de misericordia: sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum, ipse enim nos convertit. Et inde subdit: "Deus convertens," quasi sicut vivificatio est a te, ita et conversio.

Versus 7

"Deus tu conversus." CASS. "Non extendens, sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis, post ad vitam ducit. Vel, Deus tu conversus ab ira in adventu Filii."

"Vivificabis nos." Tanto tempore antequam habeatur. Et tunc, "Plebs tua laetabitur in te," quae prius in se male laetabitur.

Versus 8

"Ostende nobis, Domine." AUG. "Hoc orando praedixit Propheta, etc., "usque ad Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt"."

CASS. "Ostende." "Vel petit iste sibi spiritualiter tantum Christum ostendi, sciebat eum quidem futurum, sed petit ut puro corde intueamur, non corporeis oculis ut infideles: Judaei enim viderunt et crucifixerunt. Et in futuro: "Salutare tuum da nobis,"id est, Christum amplectendum et possidendum, ut non tollatur a nobis, et sic legitur partim de praesenti, et partim de futuro."

"Misericordiam." AUG. "Christus dicitur misericordia, quia ostendit nobis misericordiam, docens quidquid boni habet homo ex Deo esse, et sic homo non superbit. Sed sic haerens et fruens Deo laetatur in eo."

Versus 9

"Audiam quid loquatur in me Dominus." CASS. "Unde scit et per quem fiat, et quid praestet ipse veniens."

"Pacem." AUG. "Christum. Pacem ad Deum et proximum, et per Christum."

Versus 10

"Prope timentes eum." ID. " Ubique daemonia colebantur, etc., usque ad immortalis in corpore nostro modo mortali."

Versus 11

"Misericordia," etc. ID. "Postquam dixit, etc., "usque ad quomodo veritas de terra orta est"."

Versus 12

"Veritas de terra orta est." ID. " Confessio de homine, ut se accuset, etc., usque ad data est justificatio confitentis."

Versus 14

"Justitia ante eum." ID. " Prima hominis justitia est, etc., usque ad et visitans ponet in via gressus."

"Ambulabit." Accrescet, vel praecurret, parans ei viam; et Dominus in via parata ponet gressus.

PrevBack to TopNext